Hortus zoologicus Erfordiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Folium commendaticium pro damario Erfordiensi
Horti zoologici conspectus, anno 2011

Hortus zoologicus Erfordiensis (Theodisce: Thüringer Zoopark Erfurt) invenitur in septentrione Erfordiae, capitis Thuringiae, in Germania. Agitur de zoologico viridiario totius Thuringiae maximo. Moderatrix ex anno 2014 est Sabina Merz. Anno 2017 visitatorum milia 358 huc spectatum veniebant.

Rerum oblatarum varietas[recensere | fontem recensere]

Therotrophium ad Montem rubrum (Theodisce: Roter Berg) situm insuper excursionibus migratoriis patet cum speculis desuper in urbem captantissimis. Eius magnitudo 63 hecatometrorum quadratorum est, quorum 15 protectioni naturali tantummodo inserviant. Itaque tertium damarium totius Germaniae est quoad amplitudinem. Bestiarum tria milia sarta et tecta conservantur in speciebus 482. Fuit in zoologico amplexu usque annum 2017 et aquarium magnum ad viam Nettelbeckufer 28a, quae chiliometra IV distat. Villa Axmanni ab occidente latifundia cum iumentis, porcis, equis, asinis, anseribus, cuniculis, cavia porcellis, capris terminat. Maximam aestimationem provocant circumiecta diversa, quibus mundum bestiarum ambientem genuinum quam optime imitari in votis est. Visitatores pedibus intrare possunt in Silvam lemuridarum, Terram macropodum, Caveam ibidum, Saltus cervorum atque capellarum. Animalia alia libenter sinunt, ut ab infantibus tangantur permulceanturve.

Elephantorum palatium anno 2014 consecratum

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam multos annos antequam damarium Erfordiense aperiretur, notio de feris publice ostendendis fuerat. Erfordiae saeculo XVI cygni olores inter Pontem longum et Viam castellorum ad Hieram spectabantur. Magistratus, quod apocha pecuniae solutae testificatur, curatorem istarum bestiarum habebat. Annis inter 1733 et 1780 cancelli in Horto cervorum instructi sunt pro cervis elaphis ibi pascentibus. Anno 1910 consociatio Amicorum aquarii terrariique stagnum in tribu Andreasried (apud palaestram cyclisticam) colebat, ut pisces suos bene nutrire quirent. Ibidem damarium pusillum nomine Tümpelgarten natum est. Revera, anno 1933 Servitium imperii laboratorium (Germaniae nazisticae) prope stationem ferriviariam septentrionalem inter vias Grubenstraße et Lange Straße hortum zoologicum erigere volebat; quae incepta autem ad irritum sunt ducta.

Expositione horticulturali post annum 1945 ad Burgum Sancti Cyriaci celebrata - ubi antea therotrophii genus quoque fuerat - oportebat ut vivarium verum atque satis magnum efficeretur. Henricus Dathe, curator horti zoologici Berolinensis, commissionem de indagandis territoriis dignis ducebat et decisionem fecit in favorem plagarum apud Montem rubrum sitarum. Denique caballi, capellae, apri a monticulo Sancti Cyriaci translata sunt ad areas novas. Tunc collis adhuc sine arboribus quasi iacebat, quae res cito viribus unitis mutabantur. Anno 1958 monstratio prima publica celebrata est; anno 1959 die 7 Octobris, quo Res publica democratica Germanica anniversarium decimum egit, inauguratio sollemnis facta est. Incolae haud pauci indefesse manibus propriis auxiliabantur in horto zoologico creando. Multae modernae res in horto zoologico ponebantur, quarum aliis in vivariis vetustioribus egestas.

Nostris diebus damarium Erfordiense maximi momenti est in rebus et periegeticis et relaxatoriis. Post annum 1990 territorium omne pluries ad usum animalium visitantiumque emendatum est. Anno 2009, quo iubilaeum anniversarii quinquagesimi celebratum est, multi ab intimo corde proclamarunt se habere Germaniae hortum zoologicum pulcherrimum! Ex anno 2007 viviarium cognomen bestiarum magnarum portat, velut in tabulis aeneis a Christiani Paschold affabre confectis et ad introitum fixis clare ante oculos ponitur.

Villa Axmanni cur medio in vivario sit[recensere | fontem recensere]

Villa Caroli Axmann, medici maecenatisque

Carolus Axmann medicus in valetudinario Catholico laborans annis 1860 Montem rubrum seligebat ad domum aestivam genere craticio construendam. Ei in animo fuit, ut pupulis omnibus urbanis semper lac bonum suppeteretur. Medico mortuo familia Sahlender aedes pulchras obtinuit atque amplificavit. Anno autem 1958 domus ea horto zoologico addita est; proh dolor cruminis publicis aegrotantibus status architectonicus magis magisque deplorablis fiebat.

Ex anno 1995 circulus hortulanorum et saltuariorum domui salvandae convenit qui annis sex locum amoenum resurgere fecerunt. Locus ipse conventibus variis et habitationi ad tempus patet. In grangiis finitimis admirari potest porta Ecclesiae Sancti Thomae antiquae (olim ad compitum viae Löberstraße et angiportus Rosengasse); Axmann enim pecunias multas ad novum oratorium erigendum ea condicione dederat, ut portam unam sibi auferre liceret.

Amici horti zoologici Erfordiensis[recensere | fontem recensere]

Consociatio maecenatum cui nomen Verein der Zooparkfreunde in Erfurt anno 1993 condita est ut spiritaliter et pecuniarie res zoologicae Erfordienses porro promoverentur. Quotannis spectacula specialia offeruntur e.g. tempore natalicio, die anni novissimo in festo Sancti Silvestri, aestate. Insuper praelectiones scientificae et congressus peritorum habentur. Inter Erfordiae totius consociationes gravissimas atque maximas sine ullo dubio numeratur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Damarium Erfordiense spectant.