Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Macropus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Macropus (-odis, m.) est una ex quattuor speciebus mammalium marsupialium familiae Macropodidarum. Macropus, notus propter productos pedes posteriores, in Australia habitat. Feminis est quandam peram anticam, appellatam marsupium, ubi portant filios.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen macropodis, ex verbis Graecis, finxit Georgius Shaw, anno 1790. Duabus componitur partibus: makros, id est, longus; et pous, id est, pes. Dicitur ergo macropus, quia pedes longos habet. Lingua autem indigenarum, appellabatur "guguyimidjir", id est, "macropus cinereus". Hoc nomen Iacobus Cook, die 04 mensis Augusti anno 1770, publici iuris fecit ut "kangooroo" vel "kanguru". Quo animal istud nonnullis linguis recentioribus notum est.

Modus vitae[recensere | fontem recensere]

Macropodis catulus in sinu materno.

Macropodes rufi sunt plurimi, maximi, et clarissimi. In caterva vivunt et mares sunt rufo colore. Crura sunt magna, ex quo nomen "macropodida" venit. Facillime saliunt. Cauda magna potensque est, in qua etiam otiosus sedet. Usque ad 18 annos potest vivere. Licet eos venari quia multi sunt. Caro macra et gustu plena est.

Reproductio[recensere | fontem recensere]

Macropodes produnt catulos immaturissimos post gestationem brevem. Catuli diu in matris sinu tuti maturescunt.

Synonyma[recensere | fontem recensere]

Species[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  • McKenna, M. C., et S. K. Bell. 1997. Classification of Mammals above the Species Level. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Mammal Species of the World: A Taxonomic and Geographic Reference. Ed. 3a. 2005. ISBN 0-8018-8221-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Macropus spectant (Macropus, Macropodidae).
Wikispecies-logo.svg Vide Macropus apud Vicispecies.