Matroneum

E Vicipaedia
Matroneum Cathedralis Pisanae, a triforis et biforis protectum.

Matroneum vel matronaeum (a matrona) in architectura est porticus in interiori aedificii parte, primum ad accommodandas mulieres designatus.[1]

In Christianis Medii Aevi templis, matronea partem accommodationis amiserunt, atque elementa plane architectonica facta sunt, super alas ad tenendum ictum navis positas, et deinde solum ex sinibus constare coeperunt.

In templis modo architecturae Gothicae prioris designatis, matronea fuerunt unum ex quattuor elementis (arcu, matroneo, triforio, porticu) quae parietes interiores composuerunt, sed aetete tumidae architecturae Gothicae rara facta sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E contrario, secundum Valerium Ascani (1997), professorem historiae artis Medii Aevi in Universitate Pisana, matronea revera tales designata sunt pro omnibus qui corpus templi intrare non poterant aut non volebant, inter quos et viri et mulieres, quamquam sexus semper ad laevam et dextram separati sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ascani, Valerio. 1997. Il trecento disegnato: Le basi progettuali dell'architettura gotica in Italia. Edizioni Viella. ISBN 88-85669-62-X.

Haec stipula ad architecturam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!