Heterocephalus glaber

E Vicipaedia
Heterocephalus glaber.

Heterocephalus glaber est rodens quod cum sociis fodit cuniculos qui possunt 5 chiliometra attingere.[1] In regionibus Africae Orientalis endemicum est, sola species nunc in genus Heterocephalum digesta.[2] Is et Fukomys damarensis sunt sola mammalia eusocialia nota.[3] Ei sunt inusitatissimae proprietates quae eum in duris circumiectis subterraneis vigere sinunt; is est solum mammale quod se thermoconformat,[4] in cute sensu doloris caret, et humillimas celeritates respiratorias et metabolicas habet.

Membra omnis gregis pleraque sunt operarii et fere 75 in numero in singulo colono. Nonnulli sunt milites; tamen laborant sicut operarii, cibum effodientes et colligentes. Quasi in gregibus multorum insectorum, unocuique gregi sunt solum singula regina et circa tres mares. Singuli sunt ab 8 ad usque 10 centimetra longi et vivunt usque 28 annos et fere caeci.

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!