Hermaphroditus

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Hermaphroditus (discretiva)

Statua "Hermaphroditus Borghese" dicta, hodie Museo Lupariensi iacens

Hermaphroditus (Graece Ἑρμαφρόδιτος) fuit filius Aphrodites et Hermae.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Salmacis Hermaphroditum amplectitur : delineatio aeri incisa a Bernardo Picart in editione Metamorphoseon octavi decimi saeculi.

De quo sic poeta Ovidius: formosissimus adulescens factus cum iter per varias regiones faceret, forte quindecim vix annos natus in Cariam ad stagnum pervenit perlucidis undis amoenum. Sedes erat naiadis Salmacis, quae statim viso puero amore exarsit atque venerem eum poposcit. At Hermaphroditus talium adhuc rerum imperitus eam repulit. Nympha autem primo paulum recessit, mox tamen latens puerum concupitum procul speculata est. Qui, solus relictus, liquidis undis adlectus in stagnum progressus natare coepit. Quod simul atque adspexit Salmacis, in lacum sese ipsa praecipitavit atque imprudentem praedam ingenti vi amplexa est nec Hermaphroditus, quamquam reluctans, angustos nexus laxare potuit. Quin etiam nympha deos precata est ut numquam postea alter ab altero seiungi possent. Quo voto exaudito una forma in posterum fuerunt, nec mas nec femina sed utrumque. At secundum aliam traditionem huic metamorphosi fidem non habentem iam androgynus natus erat[1].

E qua fabula hodieque in biologia virentia vel animalia -ut cochleae exempli gratia- quae utriusque sexus proprietates habent hermaphrodita dicuntur.

In artibus[recensere | fontem recensere]

Sive in picturis sive in statuis vel scalpturis gemmarum saepe apparet Hermaphroditus ubi cum viri genitalibus figuratur sed mammis et vultu muliebri. In thiaso Bacchico versari solet inter Satyros et Silenos vel cum deo Pane.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lactantius Div. Inst. I,17,9

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

Hermaphroditus inter Silenum et Panem e cameo antiquo.
  • Brisson Lucas, Le sexe incertain : androgynie et hermaphrodisme dans l'Antiquité gréco-romaine Parisiis : les Belles lettres, 1997. ISBN 2-251-32425-9
  • Delcourt, Maria, Hermaphrodite : mythes et rites de la bisexualité dans l'Antiquité classique. Parisiis : Presses universitaires de France, 1992 ISBN 2-13-044185-8
  • Raehs Andreas, Zur Ikonographie des Hermaphroditen : Begriff und Problem von Hermaphroditismus und Androgynie in der Kunst Francofurti ad Moenum : P. Lang, 1990. (Europäische Hochschulschriften. Reihe 28 ; Bd. 113) ISBN 3-631-42409-4

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermaphroditum spectant.