Halyomorpha halys

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Halyomorpha halys
Adultus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Hemiptera
Familia: Pentatomidae
Genus: Halyomorpha
Species: H. halys
Binomen
Halyomorpha halys
Stål

Halyomorpha halys (Anglice brown marmorated stinkbug, saepe tantum stinkbug) est cimex foetidus, insectum familiae Pentatomidarum, in Sinis, Iaponia, Corea, et Taivania endemicum.[1] Fortuito in Civitates Foederatas introducta est, primo specimine Septembre 1998 conlecto,[2] et nunc in triginta-sex civitatibus invento.[3] Ea late habetur pestis agriculturae,[4] et post Novembrem 2010 est perennis pomariorum pestis.[5]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Adulti sunt circa 1.7 cm longi et lati, scutiformes sicut alii cimices foetidi. Partes superiores inferioresque sunt varii colores fusci, notis cinereis, albis sordidis, nigris, cupreis, caeruleis praeditae. Notae huic speciei unicae sunt fasciae clarae in antennis alternantes et lineae obscurae in tenue alarum margine exteriore alternantes. Crura sunt fusca, maculis vel lineis albis pallescentibus notata. Glandulae foetoris in inferiore thoracis parte inveniuntur, inter primum et secundum crurum paria, et in dorsali abdominis superficie.[6]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Exempla ovorum, larvarum, nympharum, et adulti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Brown Marmorated Stink Bug". Pennsylvania State University 
  2. Formula:Cite conference
  3. Heather Haddon, "Out of Order: Offensive-melling Bugs Put U.S. Farmers on the Defensive," Wall Street Journal, 9 Ianuarii 2011, p. A1.
  4. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named move
  5. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named newshour2011
  6. Steven B. Jacobs, "Entomological Notes: Brown Marmorated Stink Bug", Pennsylvania State University Department of Agriculture, Maio 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De specie apud invasive.org (The Bugwood Network, USDA Forest Service, et "USDA APHIS PPQ")
  • De specie apud situm ento.psu.edu (Penn State Fact Sheet)
  • De specie apud situm entomology.ifas.ufl.edu (University of Florida Institute of Food and Agricultural Sciences)
  • De specie apud situm invasivespeciesinfo.gov (National Invasive Species Information Center, United States National Agricultural Library)
  • Wikibooks: Halyomorpha halys
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Halyomorpham halydem spectant.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!