Pentatomidae
Ordo : Hemiptera
Subordo : Heteroptera
Infraordo : Pentatomomorpha
Superfamilia : Pentatomoidea
Familia : Pentatomidae
Leach, 1815
Pentatomidae (ex Graecis pente 'quinque' + tomos 'pars, portio') sunt familia insectorum quae nonnullos cimices foetidos et alia insecta superfamiliae pentatomoideorum comprehendit. Vocabulum cimex foetidus etiam ad finitima hemiptera sicut Boiseam trivittatam et coleoptera pinacata adhibetur.
Pentatomidae conturbatae acrem emittunt liquorem cui sunt composita cyanidi, quae rancidum amygdalorum odorem ferunt. Antennae in quinque segmentis consistunt; unde familiae nomen. Corpora plerumque scutis similia sunt. Elytra sunt callosa.
Multae species Pentatomidarum insecta pestifera in agricultura habentur.
In Insulis Britannicis sunt triginta tres species Pentatomidarum quae ad superfamiliam Pentatomoideorum pertinent, quarum triginta duae sunt endemicae et una nuper naturalizata habetur.[1] Septendecim harum triginta duarum specierum in familia Pentatomidarum sunt. Omnes hiemant.
Pentatomidae sunt cibo Vietnamico propria, lingua Vietnamica bọ xít appellata.
- Agonoscelis rutila
- Halyomorpha halys
- Nezara viridula
- Pentatoma rufipes
- Rhaphigaster nebulosa
- Troilus luridus
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Eurydema oleracea -
Ros super Poecilometem eximium.
-
Nympha trubus Halyinorum.
-
Stiretrus anchorago, pentatomidum utile.
-
Adgregatio nympharum pentatomidarum.
-
Nympha pentatomidarum.
-
Fortasse Rhaphigaster nebulosa.
-
Dolycores baccarum se ex ovis excludunt.
-
Nympha Nezarae viridulae.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Evans, Martin; Roger Edmondson (2005). A Photographic Guide to the Shieldbugs and Squashbugs of the British Isles. Wakefield: WGUK. ISBN 0-9549506-0-7.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
- Pentatomoidea Britanniae
- Pentatomoidea Americae Septentrionalis --- photographemata et scientia
- Acrosternum hilare --- magna photographemata diagnostica adultorum et nympharum
- Cosmopepla bimaculata --- photographemata diagnostica
- Imagines pentatomoideorum
- Halyomorpha halys - Penn State Entomology Department Fact Sheet