Halae Parisienses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Halles centrales de Paris: Vue générale a Deodato Lancelot delineatae iuxta commntationem "#Une visite (1862)"

Halae Parisienses,[1] Francogallice Les Halles, fuerunt macellum principale urbis Lutetiae. Mercatu in hac regione urbana a medio aevo florente, novae aedes duodecim ferreae et vitreae magnarum hallarum Parisiensium inter annos 1851 et 1874 constructae sunt, architecto Victore Baltard. Mercatu maximo Parisiensi in suburbium Rungis translatum, aedes inter annos 1971 et 1973 omnino deletae sunt. Ibi hodie hortus publicus videtur, sub quo statio frequentissima ferriviae metropolitanae Parisiensis (Châtelet-Les Halles) et tabernae subterraneae (Forum des Halles) absconduntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine cf. "hala" et "[https://logeion.uchicago.edu/falla falla'" apud Logeion. Locutionem "In Fallis seu hallis Parisiensibus" ibi habes (Du Cange s.v. "Fallae" (2): Inventar. Chart. reg. fol. 91. v°. ex Chr. ann. 1330)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores