Gustavus Robertus Kirchhoff

E Vicipaedia
Gustavus Robertus Kirchhoff, physicus.

Gustavus Robertus Kirchhoff (natus Regiomontii die 12 Martii 1824; mortuus Berolini die 17 Octobris 1887) fuit mathematicus et physicus Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gustavus Kirchhoff, studiis Regiomontanis de mathematica physicaque perfectis (quae anno 1842 coeperat), Berolini anno 1848 habilitationem defendit. Vratislaviam petivit anno 1850, tamquam professor extraordinarius; professor autem ordinarius factus est in arte physica Heidelbergae anno 1854. Anno 1874 in Academiam Berolinensem cooptatus est; Berolini etiam professor creatus est.

Opera prima de vi electrica fecerunt eum et stricte praecepta Ohmiana deducere et leges de electricitate vergenti inventurum esse. Lucubrationes novae spectabant ad currentes electricos in conductoribus non linearibus, ad aequationes de motu electrico et ita porro. Maximi momenti opera eius facta sunt quoad elasticitatem, theoriam de calore mechanico, aestuum rectionem, opticam. Una cum Roberto Bunsen anno 1860, analysin spectralem repperit, cui fundamento posuit notissimam Legem Kirchhoffianam de relatione inter emissionem et absorptionem metienda.

Itaque spectrum solare accurate indagari potuit. Insuper eius lineae obscurae, quae aliquando lineis lucidis in materia terrestri simillimae, explicatae sunt.[1]

Ecce opera alia: Vorlesungen über mathematische Physik (tomus I: Mechanik, Lipsiae 1876; tomus II: Mathematische Optik, edidit Hensel 1891; tomus III: Elektrizität und Magnetismus, 1891; tomus IV: Theorie der Wärme, 1894, edidit Planck); Gesammelte Abhandlungen (Lipsiae 1882; amplificavit et edidit Boltzmann, 1891).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Untersuchungen über das Sonnenspektrum und die Spektren chemischer Elemente, Abhandlungen der Berliner Akademie, 1861–63, editio tertia (Berolini 1866–75).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gustavum Robertum Kirchhoff spectant.