Gudrida Simonis filia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Conspectus insulae Heimaey, unde oriunda est Gudrida.

Gudrida Simonis filia (Islandice Guðríður Símonardóttir, nata anno 1598, obiit die 18 Decembris 1682)[1] fuit una ex 242 Islandis, qui anno 1627 ex Vestmannorum Insulis a barbaris praedonibus rapti et Algeriam in servitutem abducti erant. Gudrida postquam Algeriae sub corona vendita est et per decennium fere subnuba in grege paelicum vixit, anno 1636 cum paucis aliis captivis e servitute redempta est. In Islandiam reversa nupsit iuveni theologiae studioso et futuro poetae Hallgrimo Petraeo, qui carminibus psalmisque suis Islandice compositis amplissimum nomen consecutus est.[2]

Vita[recensere | fontem recensere]

Gudrida fuit uxor cuiusdam piscatoris nomine Eiulfi Solmundini (Islandice Eyjólfur Sólmundarson aut Sölmundarson), quocum in fundo Stakkagerði in insula Heimaey sito vitam agebat. Cum anno 1627 ex Vestmannorum Insulis una cum filio suo Algeriam abducta esset, sub corona veniit et in grege paelicum vivere coepit. Constat Gudridam anno 1631 litteras e servitute in Islandiam dedisse ad Eiulfum coniugem, qui ex praedonum manibus elabi potuerat atque etiamtum in Vestmannorum Insulis vivebat. Gudrida fuit inter paucos captivos anno 1636 denique a Christiano IV, rege Daniae, pecunia redemptos, quamquam et ipsi contigerat aliquid argenti servare, ut e servitute sese redimeret. Solmundus autem, filius Gudridae adulescentulus, religionem Islamicam amplexus in Algerio remansit neque in Islandiam revertit.

Gudrida in libertatem vindicata Hafniam missa est una cum aliis Islandis redemptis, ut ibidem denuo in Christiana doctrina instituerentur. Quorum praeceptor fuit Hallgrimus Petraeus, tunc theologiae studio deditus. Ambo sese amare coeperunt, et Gudrida, etiamsi sedecim annis maior Hallgrimo, mox ex eo gravida facta est.

Anno 1637 reverterunt in Islandiam, ubi certior facta est Eiulfum, coniugem suum, mortuum esse. Cum eodem anno Hallgrimi et Gudridae filius natus esset (1637–1679), quem Eiulfum nominaverunt ad memoriam scilicet prioris mariti Gudridae, matrimonium inierunt anno 1638. Consequentibus annis aucti sunt duobus insuper liberis, Gudmundo et Steinunna, qui vero praematura morte absumpti sunt: Gudmundus anno 1640, Steinunna fere quadrima anno 1649.

Hallgrimus morte filiae valde permotus lapidem Steinunnae memoriae inscripsit atque erexit. Lapis anno 1964 repertus et in templo Hvalsnesensi repositus est[3][4], cui paroeciae Hallgrimus ab anno 1644 usque ad annum 1651 praefuerat.

Tyrkja-Gudda[recensere | fontem recensere]

Non multa cognita sunt de Gudridae vita, postquam in Islandiam revertit, sed nihilominus cognomen ioculare ab Islandis accepit Turco-Guddae (Islandice Tyrkja-Gudda) variis fictis et commenticiis de se narratis, e.g. Gudridam magam fuisse, quae Hallgrimum in stuprum illexisset, necnon imagines occultavisse, quas tamquam deos coluisset quasque Hallgrimus ex inopinato inventas combussisset. Sigurdus Nordal (1886–1974) primam apologiam Gudridae conscripsit, demonstrans absurdum esse illos Islamicam religionem profitentes deorum imagines aut possidere aut colere.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Jakob Jónsson, Tyrkja-Gudda (tragoedia anno 1952 docta).[5]
  • Steinunn Jóhannesdóttir, Reisubók Guðríðar Símonardóttur (Diurni commentarii Gudridae Simonis filiae), Reykiavicae 2001.
  • Sally Magnusson, The Sealwoman’s Gift, Londinii 2018.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]