Vestmannorum Insulae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Heimaey

Vestmannorum Insulae, seu brevius Vestmannaeyae vel Vestmannoae[1] (Islandice Vestmannaeyjar, Danice Vestmannaøerne) sunt parva insularum catena vel archipelagus origine vulcanica constans e quindecim insulis, triginta scopulis et triginta rupibus litori Islandiae ad meridiem converso obiectis. Is archipelagus ad regionem Suðurland pertinens constituit commune Vestmannaeyjabær, cui 1 Ianuarii 2022 4414 incolae erant.[2]

Insularum maxima Heimaey, in qua est eodem nomine oppidum, sola inhabitata est. Anno 2018 Iris Roberti filia (Islandice Íris Róbertsdóttir) civium magistra creata est.[3]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Vestmannorum Insulae feruntur nomen tenuisse a servis Hibernicis, qui eo tempore, quo Islandia inhabitari coepta est, a colonis e Norvegia in Islandiam transmigrantibus capti et servi facti erant. Hiberni enim aetate media a Norvegis et pariter ab Islandis vestmenn (fere 'homines ex occidente oriundi') dicebantur, propterea quod maximam partem maris Hibernici necnon Scotiae occidentalis obtinebant. Vocabulum vestmenn 'Hibernos' designans in lingua Islandica conservatum est, quamvis Hibernia plus in orientem spectet quam Islandia. Sunt autem rerum scriptores, qui putent Vestmannorum Insulas nomen ab ipsis Viccingis tenere, qui iam ante occupationem Islandiae se in Insulis Britannicis collocaverant et Vestmannorum Insulas nonnumquam piscaturae causa frequentaverant.[4]

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Saeculo 17 Vestmannorum Insulae saepius a praedonibus maritimis vexabantur. Anno 1615 tres naves piraticae ex Hibernia advehentes prope archipelagum a duabus navibus bellicis Danorum interceptae sunt. Omnes praedones, qui capti vita superfuerant, morte multati sunt. Tum anno 1627 praedones ex Africa septentrionali adnavigantes 242 incolas, in iis etiam insularum sacerdotem Olaum Egilli filium, in servitutem abduxerunt.

Vulcanismus[recensere | fontem recensere]

Eruptio anni 1963 insulam Surtsey gignens

Vestmannorum Insularum regio, sicut ipsa Islandia, effectuum vulcanismi notissima est. Saeculo 20 duae magnae eruptiones in eadem regione factae sunt: prima anno 1963, cum eruptio duorum annorum et sex mensium novam insulam nomine Surtsey genuit, altera anno 1973 in insula Heimaey facta, propter quam plerique insulanorum incolumitatis causa in tutum auferendi erant.

Insulae[recensere | fontem recensere]

Tabula Vestmannorum Insularum topographica

Ex omnibus Vestmannorum Insulis hae undecim sunt maximae:

  • Heimaey, aream complectens 13,6 chiliometrorum quadratorum (km²)
  • Surtsey, ab insula Heimaey inter occasum brumalem et meridiem spectans cum area 1,3 km² (anno 2012)[5][6]
  • Elliðaey (0,45 km²)
  • Bjarnarey (0,32 km²)
  • Álsey (0,25 km²)
  • Suðurey (0,20 km²)
  • Brandur (0,1 km²)
  • Hellisey (0,1 km²)
  • Súlnasker (0,03 km²)
  • Geldungur (0,02 km²)
  • Geirfuglasker (0,02 km²)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Scripta historica Islandorum de rebus gestis veterum borealium, tom. 12, Hafniae 1846, p. 669.
  2. Vide numerum incolarum recentissimum (2022) hic in interreti.
  3. Vide hic in interreti.
  4. Guðjón Ármann Eyjólfsson: Vestmannaeyjar. Ferðafélag Íslands, árbók 2009, p. 6 sq.
  5. Iceland Review: Surtsey Island 50 Percent Original Size (13 Augusti 2013).
  6. Vide etiam topographiam huius insulae.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vestmannorum Insulas spectant.
  • Situs publicus (Islandice), (Anglice), (Polonice)