Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gualterus Scott

E Vicipaedia
(Redirectum de Gualterius Scotus)
Jump to navigation Jump to search

Gualterus Scott Eques,[1] vel Walterus Scotus,[2] vulgo denuo Sir Walter Scott (natus die 15 Augusti 1771 Edimburgi; mortuus die 21 Septembris 1832 Abbotsford prope Melrose Roxburgensis), alumnus Universitatis Edinburgensis, fuit iuris peritus, poeta et scriptor Scotus (sicut cognomen ipsum indicat) praecipue fabularum historicarum.

Dictum personale eius erat "Clausus tutus ero" (anagramma nominis "Walterus Scotus").[3]

Vita[recensere | fontem recensere]

In tribunali Selkirk, ubi Scott laborabat

Filius advocati corpore debili pueritiam in latifundiis avi in oppido Kelso in Scotia peragebat. Aetate XIII annorum legit Thomae Percy opus »Reliques of ancient English poetry«. Is liber necnon fabulae istarum plagarum viva voce traditae Gualterum valde moverunt et ingenium poeticum in eo excitabant. Edinburgi linguas Theodiscam, Francogallicam et Italicam edidicit, qui nec in ludis nec in universitate alios superare potuit. Animus autem eius amabilis cum mente aequa in omnibus vitae procellis servanda iam tunc suaviter elucebat et homines laetificabat.

Ex anno 1792 ante tribunalia Scotiae munere advocati fungebatur nisi in litteris intentus erat; praesertim Theodiscas interpretabatur, e.g. »Lenore« et »Wilder Jäger« (1796; Godefridi Bürger), porro Goethii »Götz« (1799) et »Erlkönig«. Post nuptias cum Carlotta Carpenter anno 1797 incoluit Lasswade in praefectura Edinburgensi; anno 1799 praefectus administratorius Selkirkensis praefecturae creatus est et anno 1806 in tribunali Edinburgensi lucrativum secretarii munus implere potuit, quod et tempus litteris liberum concessit. Anno 1820 baro inferior nominatus est. Libris multis venditis vir dives factus est; iam anno 1811 ad ripam fluvii Tweed, haud procul a Melrose situm, pristinum coenobium acquisiverat. Ibi castellum suum Abbotsford construxit cum territoriis circumcirca auctis. Sed anno 1826 ex inopinatu et argentarii domus Constable et editor Ballantyne eum pecunia fraudaverunt. Itaque scriptori multa debita subeunda erant, quibus se scriptura continuata purgaturum esse annuntiavit. Tempore aeris alieni dissolvendi per gratiam prolongato se in laborem praecipitavit. Itaque usque ad mortem opera valde obrutus erat. Hieme anni 1830 apoplexiam passus est et Italiam petivit ut salute restitueretur. In patriam reversus brevi post vita defunctus est. Scriptor iste egregius in Abbatia Dryburgh sepultus monumento pulchro Edinburgi erecto honoratus est.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Abbotsford, residentia Gualteri Scott
Iter nuptiale regis Renati; pinxit Dante Gabriel Rossetti

Conversiones carminum epicolyricorum Theodiscorum mox secuta sunt propria epicolyrica, insuper collectio »The minstrelsy of the Scottish border« (1802; epicolyrica popularia regionum remotiorum quae Scott commentariis doctis auxit). Cum Goethianum opus »Götz von Berlichingen« interpretatus esset, simile aliquid lingua Anglica pangebat, »The house of Aspen« (secundum historiam ultoris in Viti Waechter libro »Sagen der Vorzeit«). Studia eius linguae Anglo-Saxonicae effecerunt editionem mythistoriae »Sir Tristrem« (1804). Tantopere praeparatus carmen epicum primum exaravit »The lay of the last minstrel« (1805), porro carmen equestre »Marmion, a tale of Floddenfield« (1808) et poesim lyrico-epicam »The lady of the lake« (1810; ibi descriptiones perpulchras regionum altarum Scoticarum inveneris). Montani incolae barbari aulae nobili Iacobi V politae opponuntur; res periegetica quoque ob narrationes magicas istas emolumentum habuit et homines venerunt a Scotiam mysticam visendam. Proh dolor personae tamquam typi minime singulares sine sanguine ad schema sobrium apparent. Scott demum in fabulis Milesiis personis singularitatem cum sanguine inflavisse videtur. Epica in versibus mox deseruit, quoniam ipse agnoverat alios collegas id genus magis callere. In prosa gloria eius porro crevit.

Seriem mythistoriarum historicarum - cuius generis creator habetur! - aperuit »Waverley« (1814; de praetendentis Iacobini ingressione), ut Scott se auctorem Waverley nominaret. Post »Guy Mannering« (1815) sequebantur: »The antiquary« (1816), postea series quattuor narrationum »Tales of my landlord« (1816–31; in quibus animadvertendum praesertim ad »The heart of Midlothian«, »The bride of Lammermoor«), porro »Ivanhoe« (1820), »Kenilworth« (1821), »The fortunes of Nigel« (1822), »Quentin Durward« (1823), »Woodstock« (1826). Apud »Ivanhoe« reditus Ricardi I regis e Terra Sancta recordationi mandatur et rusticis Anglis cultura Normannica exemplo utique imitando datur. Apud »Kenilworth« habemus imaginem accuratissimam aulae vitaeque reginae Elisabethae, cum »Nigel« tempore Iacobi I succedentis agit. »Woodstock« bellum intestinum illud magnum tractat et opus »Quentin Durward« denique modum in mirum et memoria Francogalli Philippi Comines (saeculi XV) fultum pugnam regis Ludovici XI contra Carolum Temerarium refert.

Fabulae Romanenses Gualteri Scott praesertim duabus rebus splendide eminent: ob personarum veritatem et ob confabulationis vigorem. Heroes omnes e vita ipsa in scaenis se producunt neque artificiosi sunt circumstantiis suis contenti et a traditionibus historicis minime aberrantes. Molestiae autem est narratio de moribus consuetudinibus habitibus longissima, qua mythistoriae incipere solent. Ex anno 1820 incassum dramata scribere temptavit. Econtra introductiones biographicae in editionem quandam mythistoricorum veterum Anglicorum valde laudandae sunt (1825). Iam antea opera auctorum Dryden (1808) et Swift (1814) annotationibus auxerat. Libri post calamitatem pecuniariam (1826) scripti diligentia paululum carent. Neque opus »Life of Napoleon Buonaparte« (1827) sine ira et studio exaratum est.

In ultimis laboribus fuerunt »Tales of a grandfather« (1828–30), »History of Scotland« (1830) et »Letters on demonology« (pro bibliotheca »Family library«/Murray). Operum editiones permultae existunt et mythistoriae omnes in multas linguas conversae prostant. Filius natu maximus Gualterus (1801-1847) ultimus baro fuit, qui mortuus est ex expeditione militari in Indiam facta reventurus.

Opera[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae Waverley[recensere | fontem recensere]

Tales of My Landlord ('Fabulae domini mei')[recensere | fontem recensere]

Poësis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1792, Scott Disputatio juridica, ad tit. XXIV. lib. XLVIII. Pand. de cadaveribus damnatorum; quam . . . pro advocati munere consequendo, publicae disquisitioni subjicit Gualterus Scott.
  2. Vide infra.
  3. John Gibson Lockhart, Life of Sir Walter Scott, p. 385.
  4. Quod orgio operae Lucia di Lammermoor facta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Richard H. Hutton, Sir Walter Scott. Londinii: Macmillan, 1878 Textus apud gutenberg.org
  • John Sutherland, The Life of Sir Walter Scott: a critical biography. Oxoniae: Blackwell, 1995. ISBN 1-55786-231-1
  • William B. Todd, Ann Bowden, Sir Walter Scott. A bibliographical history, 1796–1832. New Castle, Del., Oak Knoll Press, 1998. ISBN 1-884718-64-7
  • Frank Druffner: Walter Scotts Romanze in Stein: Abbotsfort als pittoreske Dichterresidenz = Manuskripte für Kunstwissenschaft in der Wernerschen Verlagsgesellschaft 4. Wernersche Verlagsgesellschaft, Wormatiae 1987. ISBN 978-3-88462-505-7
  • Kurt Gamerschlag: Sir Walter Scott und die Waverley novels. Eine Übersicht über den Gang der Scottforschung von den Anfängen bis heute. Darmstadii, Wiss. Buchges. 1978. (= Erträge der Forschung; 94), ISBN 3-534-07367-3
  • John Lauber: Sir Walter Scott. Boston, Twayne. 1989. (= Twayne's English authors series; 39), ISBN 0-8057-6964-1
  • Robert Ignatius Letellier: Sir Walter Scott and the Gothic novel. Iuvavi, Univ. of Salzburg. 1995. (Salzburg studies in English literature; Romantic reassessment; 113), ISBN 0-7734-1276-X
  • Jane Millgate: Walter Scott. The making of the novelist. Toronto u. a., Univ. Pr. 1984, ISBN 0-8020-2527-7
  • Heinz-Joachim Müllenbrock: Der historische Roman. Aufsätze. Heidelbergae, Winter. 2003. (= Anglistische Forschungen; 317), ISBN 3-8253-1503-7
  • James Reed: Sir Walter Scott. Landscape and locality. Londinii, Athlone Pr. 1980, ISBN 0-485-11197-7
  • Ingrid Schwarz: Narrativik und Historie bei Sir Walter Scott. Eine strukturale Analyse der Waverley Novels am Beispiel von „Old Mortality“. Francofurti, Lang. 1986. (= Aspekte der englischen Geistes- und Kulturgeschichte; 8), ISBN 3-8204-9804-4
  • David Stechern: Das Recht in den Romanen von Sir Walter Scott. Monasterii, Lit. 2003. (= Münsteraner Studien zur Rechtsvergleichung; 101), ISBN 3-8258-6673-4
  • Horst Tippkötter: Walter Scott. Geschichte als Unterhaltung. Eine Rezeptionsanalyse der Waverley novels. Francofurti, Klostermann. 1971. (Studien zur Philosophie und Literatur des neunzehnten Jahrhunderts; 13)
  • Andreas Bestek: Geschichte als Roman. Narrative Techniken der Epochendarstellung im englischen historischen Roman des 19. Jahrhunderts. Walter Scott, Edward Bulwer-Lytton und George Eliot. Augustae Treverum, WVT. 1992. (= Horizonte; 11), ISBN 3-88476-042-4
  • Wido Hempel: Manzoni und die Darstellung der Menschenmenge als erzähltechnisches Problem in den „Promessi Sposi“, bei Scott und in den historischen Romanen der französischen Romantik. Crefeldiae, Scherpe. 1974. (Schriften und Vorträge des Petrarca-Instituts Köln; 26), ISBN 3-7948-0158-X
  • Fabian Lampart: Zeit und Geschichte. Die mehrfachen Anfänge des historischen Romans bei Scott, Arnim, Vigny und Manzoni. Herbipoli, Königshausen & Neumann. 2002. (Epistemata; Reihe Literaturwissenschaft; 401), ISBN 3-8260-2267-X
  • Michael Niehaus: Autoren unter sich. Walter Scott, Willibald Alexis, Wilhelm Hauff und andere in einer literarischen Affäre. Heidelbergae, Synchron. 2002, ISBN 3-935025-36-X
  • Frauke Reitemeier: Deutsch-englische Literaturbeziehungen. Der historische Roman Sir Walter Scotts und seine deutschen Vorläufer. Paderbronnae, Schöningh. 2001. (= Beiträge zur englischen und amerikanischen Literatur; 18), ISBN 3-506-70829-5
  • Peter-Jürgen Rekowski: Die Erzählhaltung in den historischen Romanen von Walter Scott und Charles Dickens. Bern: H. Lang; Francofurti: Lang. 1975. (Europäische Hochschulschriften; Reihe 14; 30) ISBN 3-261-01849-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gualterum Scott spectant.