Latinitas bona

Gregorius Potanin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Gregorius Potanin
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Potanin: imago
Nativitas: 21 Septembris 1835; Q4537791
Obitus: 30 Iunii 1920; Tomium
Patria: Russia

Officium

Munus: explorator, geographer, diurnarius

Familia

Coniunx: Aleksandra Potanina

Memoria

Laurae: Constantin Medal

Gregorius Nicolai filius Potanin (Russice Григорий Николаевич Потанин, tr. Grigorij Nikolaevič Potanin; natus 4 Octobris 1835, mortuus 30 Iunii 1920) fuit geographus, ethnographus et scriptor Russicus, explorator Asiae Centralis et Siberiae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Gregorius Potanin natus est in oppido Jamyševskij (prope urbem Pavlodar), tunc in Imperio Russico et nunc in Kazachstania sito, die 22 Septembris (4 Octobris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1835.

Post finem studii sui in schola militari Omiensi (anno 1852), annis 1853 - 1858 functus est munus militare. Annis 1859 - 1862 in Universitate Petropolitana studebat. Ut particeps perturbationis studentium, quae anno 1861 accidit, deportatus est in Siberiam. Annis 1865 - 1874, ut particeps Societatis Independentiae Siberiae, abditus est carceri, et dein affectus est exsilio.

Annis 18631864 Potanin fuit particeps expeditionis Societatis Geographicae Russicae in partem meridionalem Kazachstaniae orientalis. Perfecit expeditiones in Mongoliam occidentalem et Tuvam (annis 1876 - 1877, 1879 - 1880), in Sinas septentrionales, Tibetiam orientalem et Mongoliam centralem (annis 1884 - 1886, 1892 - 1893), in montes Chingan (anno 1899). Expeditionum illarum gratia, notitiae vastae novae de terris illis collectae sunt. Potanin fuit initiator nonnullarum expeditionum in Siberiam atque conditor societatis studii Siberiae.

Gregorius Potanin obiit Tomii in urbe, die 30 Iunii anni 1920.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Potanin spectant.