Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio (consul 169 a.C.n.)
Appearance
Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 169 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius eiusdem nominis anno 203 consulatum gessit. Habuit tres filios: Gnaeus Servilius Caepio anno 141 consul erat, Quintus Servilius Caepio anno 140 atque Quintus Fabius Maximus Servilianus in gentem Fabiam adoptatus anno 142 a.C.n. consul fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 179 aedilis curulis fuit, anno 174 praetor Hispaniam Ulteriorem administravit. Anno 172 cum aliis legatus ad Persem regem Macedonum missus est[1]. Anno 169 a.C.n. una cum Quinto Marcio Philippo consul electus Italiam provinciam accepit, dum Philippus bellum contra Persem geerebat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Servilius 45). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band II A,2, Stuttgart 1923, Sp. 1780–1781.
- Carolus Ludovicus Elvers, "[I 9] S. Caepio, Cn." in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. 465.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XLII 25,1-13
Antecessores: Aulus Hostilius L.f. Mancinus et Aulus Atilius C.f. Serranus |
Consul 169 a.C.n. cum Quinto Marcio Philippo II |
Successores: Lucius Aemilius Paullus Macedonicus II et Gaius Licinius C.f. Crassus |