Gaius Licinius C.f. Crassus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Licinius C.f. Crassus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Publius Licinius C.f. Crassus frater anno 171 a.C.n. consul Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 172 a.C.n. praetor urbanus quaestionem contra Marcum Popillium P.f. Laenatem consulem anni 173 distulit. Anno 171 legatus militum fratris in bello contra Persem Macedonum regem fuit[1]. Anno 168 una cum Lucio Aemilio Paullo Macedonico consul electus Italiam provinciam accepit, ut copiarum dilectus haberet. Milites autem dimisit, postquam Macedonia victa est. Anno 167 proconsul provinciae Galliae Cisalpinae fuit[2]. Tum Xvir ad Macedoniam reformandam erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLII 58,12
  2. Titus Livius, op.cit. XLV 17


Antecessores:
Quintus Marcius L.f. Philippus II et Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio
Consul
168 a.C.n.
cum
Lucio Aemilio Paullo Macedonico
Successores:
Quintus Aelius Paetus et Marcus Iunius Pennus