Gnaeus Hosidius Geta
Gnaeus Hosidius Geta (nescimus, quando natus mortuusve sit) fuit senator Romanus primo saeculo tempore imperatoris Claudii florens.
Familia
[recensere | fontem recensere]Nomen uxoris eius ignotum est, sed filiam habuit Hosidiam Getam, quae Marco Vitorio Marcello, consuli suffecto anni 105 et amicus Publii Papinii Statii poetae, nupsit. Nepos Hosidii Gaius Vitorius Hosidius Geta erat.
Cursus Honorum
[recensere | fontem recensere]Fuit praetor, deinde legatus Claudii imperatoris anno 42 cum Legione IX Hispana et Gaio Suetonio Paulino legato Sabalum ducem Maurorum duobus proeliis vicit et Mauretaniam expugnavit, quae tum in duabus provinciis constituta est, in Mauretania Tingitana et Mauretania Caesariensi[1]. Post ea imperatorem Claudium in Britanniam secutus est. Ibi fortiter contra Britannos pugnavit et, quamquam nondum consul, ornamenta triumphalia accepit[2]. Anno 47 mensibus Iulii ad usque Decembrem fasces consul suffectus tenuit[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cassius Dio, LX 9
- ↑ Cassius Dio LX 20,4
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 743