Marcus Vitorius Marcellus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Vitorius Marcellus (natus paulo post annum 60, mortuus est post annum 122) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit.

Patria et Familia[recensere | fontem recensere]

Patria eius Teate Marrocinorum, cum quodam Gaio Septimio Severo studebat. Hosidiam in matrimonium duxit, filiam Gaii Hosidii Getae. Filius eius Gaius Vitorius Hosidius Geta sub Hadriano imperatore consul suffectus erat. Filia Vitoria Gaio Septimio Severo nupsit. Eorum filius Publius Septimius Severus fuit, avus Septimii Severi imperatoris.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Orator in iudiciis fuit et circa annum 85 in senatum adlectus est. Tum erat praetor et curator viae Latinae circa annum 91. Statius quartum librum Silvarum Vitorio dedicavit et eum legatum legionis fore circa annum 95 praedixit. Anno 105 consul suffectus creatus est et annis 120/122 verisimile proconsul Africam administravit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 264-265