Genus sanguinis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Systema sanguinis generis AB0 secundum praesentiam antigeni in erythrocytis

Genus sanguinis[1] adhibetur ad describendum sanguinem singularis hominis secundum duas rationes: praesentiam et qualitatem antigeni hereditarii in superficie erythrocytorum (id est, cellularum rubrarum sanguinis). Plurima sanguinis genera sunt glycoproteinum in natura, aliquanto geneticum stabile, aliqui reperti in pluribus speciis mammalium in eadem forma?. Aliis cuius modi antigena sunt proteina mediocra, carbohydrata etc. 30 systemata generum sanguinis humanorum recognoscuntur a societate internationali sanguinis transfusionis (International Society of Blood Transfusion - ISBT).

Austriacus Karl Landsteiner [2] habetur inventor "systematis AB0", quam ob rem recepit Nobel Praemium anno 1930. At Cechianus Iohannes Jansky iam idem descripsit systema anno 1907, videtur, libere opere Landsteiner?. Genus AB (IV) etiam libere descriptum est in 1907 a Decastrello et Sturli.

Systema AB0[recensere | fontem recensere]

Transfundentibus sanguinem maxima refert systema AB0. Coniuncta anticorpora (Anglice antibodies)anti-A et anti-B solent esse immunoglobulina M, breviter IgM. Anticorpora AB IgM paritae sunt in primis annis vitae consuefaciendo materiis circumiecti sicut cibi, bacteria et vira. 0 in AB0 fere dicitur cifra (zerum) in aliis linguis.

Systema Rh[recensere | fontem recensere]

Systema Rh secunda maxima pertinet transfundentibus cum 50 antigenis, quorum maximi momenti est antigenum D, quia solum ex Rh antigenis videtur provocare gravius responsum systematis immunitatis. Abbreviatio Rh ex Macaca mulatta derivatur, quadam simia Anglice rhesus appellata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsingiae: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholmiae, 2009.
  2. Landsteiner K. Zur Kenntnis der antifermentativen, lytischen und agglutinierenden Wirkungen des Blutserums und der Lymphe. Zentralblatt Bakteriologie 1900; 27:357-62.(Germanice)