Gemini
Jump to navigation
Jump to search
Vide etiam paginam discretivam: Gemini (discretiva)
Gemini[1][2] vel gemelli[1][2] vel didymi[3][4] sunt bini partus eodem utero editi. Gemini non solum ad homines (quamquam praecipue) sed in medicina veterinaria etiam ad ea referuntur animalia (ut armenta et pleraque pecora), quae naturaliter unum tantum partum ferunt. Itaque hoc termino non utimur de multiparis animalibus (sicut canibus et felibus) loquentes.
De formis geminorum[recensere | fontem recensere]
Sunt duae praecipuae formae geminorum:
- Gemini identici uno et eodem diviso ovo fecundato creati. Qui gemini monozygotici genotypum inter se plene communicant. Studia scientifica geminorum ad geminos identicos pertinere solent. Gemini siamenses semper monozygotici sunt.
- Gemini fraterni duobus creati separatis zygotis, quae diversis spermatozoidis fecundata sunt. Qui gemini dizygotici genotypis inter se differentes diversi sexus esse possunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ 1.0 1.1 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- ↑ 2.0 2.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press.
- ↑ Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Leipzig: F. Thomas
- ↑ Gabler, E. & Winkler, T.C. (1881). Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen. (Tweede druk). Leiden: A.W. Sijthoff.
Nexus interni
- Apollo et Artemis, gemini mythici Greaci
- Castor et Pollux, gemini mythici Greaci
- Iacob et Esau, praeclari gemini biblici
- Romulus et Remus, gemini mythici Romani
- Freir et Freia, gemini mythici Nordici
- Iaroslaus Kaczyński et Lechus Kaczyński
- Gemini, constellatio caeli septentrionalis
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad geminos spectant (Twins, Human twins). |