Galfridus Sutton
Galfridus Geoffrey Sutton (natus anno 1947) Britannicus philologus est de linguis Finno-Ugricis necnon de Linguis Germanicis septentrionalibus. Est editor, moderator, interpres, expertus studiosus in omnibus quae attinent ad linguam Esperanticam.
Vita
[recensere | fontem recensere]Idioma Zamenhofianum Galfridus edidicit anno 1962. Annis a 1972 ad 1973 litteris Scandinaviae studuit ad Universitatem Angliae Orientalis, annis autem a 1973 ad 1980 Upsaliae fuit ubi diploma philosophicum in litteris Scandinavicis adeptus est. Stipendio ab Instituto Suecico recepto thesim doctoratus nanciscendi caussa terminavit. A mense Octobri 1981 annum consulebat dispositoribus periodici Siniensis "El Popola Ĉinio" Pechini. Insuper curavit editionem florilegii Ĉina Antologio (1949-1959). Annis a 1984 ad 1986 in grapheo centrali UEA Roterodami moderator fuit periodici "Esperanto". Postea libros de portibus Britannicis et rebus periegeticis in Britannia aspectabilioribus edi iussit.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]Lingua Esperantica
[recensere | fontem recensere]- 1969: Konciza Historio pri la Kornvala Lingvo kaj ĝia Literaturo.
- 2002: Editio aucta et modernizata opusculi Ockey, Edward; Sutton, Geoffrey, Bibliografio de vortaroj kaj terminaroj en Esperanto 1887-2002. Rotterdam: UEA 1992-2002.
Idiomatibus aliis (selectio modo)
[recensere | fontem recensere]- 1976: Nordisk vetenskaplig litteratur om det internationella sprakproblemet, Upsaliae 1976.
- 2008: Concise Encyclopedia of the Original Literature of Esperanto 1887-2007, Novi Eboraci: Mondial 2008