Galatae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Provincia Romana Galatia
Galata se ipsum cum femina necat, postquam Attalus I Galatas devicit (Museo nazionale romano di palazzo Altemps)

Galatae (Graece Γαλάται) sunt progenies illorum 20000 mercennariorum Celticorum, qui anno 278 a.C.n. a Nicomede I rege Bithyniae conducti sunt. Circa Gordium et Ancyram (hodiernam Ankara) sedes collocaverunt, quae regio postea Galatia dicta est. Se in tres stirpes diviserunt: Tolistobogii (Τολιστοβόγιοι), Tectosages (Τεκτόσαγες) et Trocmi (Τρόκμοι). Graeci et Romani eos ut milites fortes magni aestimaverunt.

Pars Galatarum linguam eorum usque ad antiquitatem posteriorem retinebat, nam Hieronymus circa annum 400 scribit:[1] ... Galatas excepto sermone Graeco, quo omnis oriens loquitur, propriam linguam eandem paene habere quam Treviros. Treveri fuerunt gens Celtica, quae ad Rhenum habitavit in illa regione, qua Romani urbem Augustam Treverorum condiderunt.

Galatae etiam in Novo Testamento memorantur, nam est Epistula ad Galatas a Sancto Paulo scripta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hieronymos: Commentarius in Epistulam ad Galatas 2,3
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!