Gaius Visellius Varro (consul 12)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Visellius Varro (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio saeculi primi erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Visellius filius Gaii Visellii Varronis Aculeonis equitis Romani erat, mater soror Helviae, matris Marci Tullii Ciceronis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 12 consul suffectus creatus est. Anno 21 legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris motum Gallorum Iulio Sacroviro et Iulio Floro ducibus suppressit[1]. Filius eius Lucius Visellius Varro anno 24 consul ordinarius creatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales, III 40-43. Hoc loco Tacitus Visellium "invalidum senecta" vocavit.