Gaius Antius Aulus Iulius Quadratus
Appearance
Gaius Antius Aulus Iulius Quadratus (nescimus, quando natus sit) senator Romanus primo et secundo saeculo fuit. Patria eius Pergamum erat, a Vespasiano imperatore senator adlectus inter praetorios factus est. Anno 84 vel 85 proconsul Cretae et Cyrenes erat, tum anno 90 vel 91 ad usque 92/93 legatus Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae, deinde anno 94 consul suffectus creatus est, tum anno 100 ad usque 104 legatus Syriae erat. Deinde iterum consul (II ordinarius) anno 105 et proconsul Asiae anno 110. Fuitbenificiorumn auctor Pergami urbis, quae ei statuas complures posuit[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 40
Antecessores: Sextus Attius Suburanus Aemilianus II et Marcus Asinius Marcellus |
Consul 105 cum Tiberio Iulio Candido Mario Celso II |
Successores: Lucius Ceionius Commodus et Sextus Vettulenus Civica Cerialis |