Sextus Attius Suburanus Aemilianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sextus Attius Suburanus Aemilianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) primo et secundo saeculo eques Romanus erat et postea senator.
Suburanus praefectus fabrum erat, deinde praefectus alae Taurianae torquatae, adiutor Vibi Crispi legati Augusti pro praetore in censibus accipiendis Hispaniae citerioris, adiutor Iuli Ursi praefecti annonae, eiusdem in praefectura Aegypti, procurator Augusti ad Mercurium, procurator Augusti Alpium Cottianarum et Pedatium Tyriorum et Cammuntiorum et Lepontiorum, procurator provinciae Iudeae, procurator provinciae Belgicae[1].
Anno 99 a Traiano imperatore successor Casperii Aeliani, qui coniurationi contra Nervam imperatorem interfuit, Praefectus praetorio factus est. Comes imperatoris in itineribus fuit, anno 101 consul suffectus, anno 104 consul II ordinarius et eodem tempore Praefectus urbi Romae fuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. PIR A1366
  2. Der Neue Pauly, T. 2, c. 262


Antecessores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus V et Manius Laberius Maximus II
Consul
104
cum
Marco Asinio Marcello
Successores:
Tiberius Iulius Candidus Marius Celsus II et Gaius Antius Aulus Iulius Quadratus II