Gabdulhaj Achatow

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Gabdulhaj Achatow
Res apud Vicidata repertae:
Gabdulhaj Achatow: imago
Gabdulhaj Achatow: imago
Gabdulhaj Achatow: subscriptio
Gabdulhaj Achatow: subscriptio
Nativitas: 8 Septembris 1927; İske Ayman
Obitus: 25 Novembris 1986; Lintres Ripariae
Patria: Unio Sovietica
Gabdulhag Achatow, anno 1951

Gabdulhaj Churam filius Achatow (Russice Габдулхай Хурамович Ахатов, Gabdulchaj Churamovič Achatov; Tatarice Габделхәй Хурам улы Əхәтов, Ğäbdelxäy Xuram ulı Äxätov; 8 Septembris 1927 - 25 Novembris 1986) fuit egregius scientificus, philologus, turkologista, orientalista.[1] Аuctor CC librorum et multarum rerum, scholas scientificas dialectologicam Tataricam ac phraseologicam Casanensem condidit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Natus in 7 Septembris 1927 in pago nomine Ajman (Ajmanovo) Vetus in re publica sovietica socialistica autonoma Tatarica RSFS Russicae Unionis Sovieticae. Gradum academicum primum (magna cum laude) anno 1951 ab Instituto Publico Paedagogico Casanensi (quod nunc est Institutum philologiae et artium Universitatis Casanensis) obtinuit, ibidem anno 1954 etiam dissertationem pro gradu doctorali Sovietico "candidati scientiarum" defensit. Ab anno 1951 in Instituto Publico Paedagogico Toboliensi linguam ac litteras Tataricas (quorum cathedram in institulo illo condidit) docebat usque ad annum 1958, cum in Ufam invitatus est, ubi in Universitate Publica Baschkirica cathedram linguae et litterarum Tataricarum condidit, anno 1970 professor factus. Anno 1981 in Lintres Riparias (fundationis instituti paedagogici ibi particeps esset) migravit, in qua urbe die 25 Novembris 1986 obiit.[2]

Disciplina inquisitionis[recensere | fontem recensere]

Peritus fuit in linguis Turcicis, dialectis linguis Tataricis[3] , et aliis linguis et plures opera et conlationes eosdem vulgavit.[4]

Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Tatar Encyclopedia. Volume I, articulo: Gabdulhaj Achatow. - Kazan, 2002, P. 233 (Russice)
  2. Professor Gabdulchaj Achatow: LXXXV annis // "Tatarstania", 14 Septembris, 2012, №183 (27340), Kazan (Russice)
  3. Professor Gabdulchaj Achatow: vitae et operis —MTSS (Russice)
  4. Gabdulchaj Achatow: officialis site (Russice, Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gabdulhaj Achatow spectant.