Lintres Ripariae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Набережные челны / Яр Чаллы
Naberejnie Chelny.JPG
Vexillum Lintrum Ripariarum Insigne Lintrum Ripariarum
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Tatarstania
Condita 1626
Res geographicae
Area
 - tota


171 km²

Numerus incolarum 2017 529 797
Coordinata 55° 42′ 00″ Sept., 52° 20′ 00″ Ort.
Altitudo 100 m
Situs interretialis: http://nabchelny.ru/

Lintres Ripariae[1] (Tatarice Яр Чаллы, Jar Čally, Russice Набережные челны, Naberežnyje čelny) urbs est Russiae, in Tataria sita. Incolas 529 797 habet anno 2017, quorum 47 centesimae partes Tatari et 45 Russi. In ripis Camae fluminis patet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vicus loco Lintrum Riparium anno 1626 ab agricolis ex Albuga conditus est. Saeculo XIX commercium frugum Lintribus Ripariis florebat. In numerum urbium anno 1930 inclusi sunt. Mox crescebant, cum post annum 1970 Fabrica autocinetorum Camensis[ru] constructa est, quae autocineta oneraria CamAZ Russiae notissima producit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 491. Hoc nomen Russicum et Tataricum significant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lintres Riparias spectant.