Fridericus Hebbel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Christianus Fridericus Hebbel, qui Veslingburi in oppido Dithmarsiae anno 1813 die 18 Martii natus obiit anno 1863 die 13 Decembris Vindobonae, poëta Germanicus et imprimis tragoediarum scriptor fuit.

Nota postalica RPDG cum imagine Friderici Hebbel

Hebbel eo imprimis illustris est, quod maximus erat eorum, in Germania qui fuerunt, poetarum scaenicorum scriptorumque narrationum, qui saeculo 19 opera sua ad veram hominum vitam spectare voluerunt ideoque novo sane verbo creato realistae appellantur. Quin etiam in carminibus faciendis Hebbel una cum Conrado Ferdinando Meyer aliisque a romanticorum more scribendi alienus vitam affectusque cottidianos celebrare maluit.

Opera praecipua Friderici Hebbel[recensere | fontem recensere]

  • tragoedia Iudith inscripta (anno 1840)
  • tragoedia Maria Magdalena inscripta (anno 1843)
  • tragoedia Herodes et Mariamna inscripta (anno 1850)
  • tragoedia Agnes Bernauer inscripta (anno 1851)
  • tragoedia Gyges eiusque anulus inscripta (anno 1854.)
  • tragoediarum trilogia Nibelungi inscripta (anno 1861)