Veslingburen
Locus: 54°13′0″N 8°55′0″E
Numerus incolarum: 3 564
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Wesselburen
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Veslingburen oppidum in paludosa parte Dithmarsiae ad septentriones vergentis situm est. Anno 1281. prima Veslingburenis mentio in diplomate facta est. Inde ab anno 1899. oppidum privilegio municipali praeditum est. Incolarum ad tria milia sunt.
De origine et temporibus oppidi
[recensere | fontem recensere]Veslingburen saeculo 9. aut antea in duobus tumulis maximo hominum labore congestis conditum est (qua de re cf. Plin. hist.nat. 16, 2–4), quorum unus, qui medio oppido situs erat, semel atque iterum altior est factus, donec saeculo 12. Veslingburen ad illum viarum forique ordinem excrevit, quem etiamnunc videmus. Ab altissima enim oppidi parte, ubi ad forum ecclesia sita est, viae praecipuae radiorum more extenduntur. Inde ab anno 1625. coloni Veslingburenses nundinis octavo quoque die mercedes vendiderunt. Anno autem 1736. oppidum paene totum incendio deletum est. Inde ab anno 1883. Veslingburen cum Heida et Buesene oppidis vicinis ferrovia coniunctum est.
De ecclesia Sancto Bartholomaeo dicata
[recensere | fontem recensere]Aedificium maximum Veslingburenis pulcherrimumque ecclesia saeculo 12. Sancto Bartholomaeo consecrata est. Cui cum incendium anni 1736. nisi muris quibusdam relictis non pepercisset, ecclesia a Veslingburensibus Iohanne Georgio Schottio architecto annis 1737. et 1738. mira arte renovata est. Schottius enim a barociano genere aedificandi profectus templum perfecit, cuius in ea regione Germaniae nihil esse simile videretur. Quarum aedium turris bulbosa elegantissima trans campos vicinos longe lateque resplendet.
Cives notitia digni
[recensere | fontem recensere]- Adolphus Bartels, scriptor Iudaeis infensus
- Fridericus Hebbel, poeta
- Christianus Otho Mohr, ingeniarius stabiliter struendi peritus
- Helena Sander, vestimentorum et medicaminum faciei inventrix
- Maximus Pauly, vir sceleris bellici condemnatus castrisque ad captivos concludendos positis praefectus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Wesselburen spectant. |