Conradus Ferdinandus Meyer
Conradus Ferdinand Meyer (natus die 11 Octobris 1825 Turici, mortuus die 28 Novembris 1898 Kilchberg in Horgensi districtu) Helveticus scriptor fuit. Nepotem illustrem habuit, philologum Gulielmum Meyer-Lübke.
Vita[recensere | fontem recensere]
Filius historici politicique Ferdinandi Meyer fuit. Pueritiam partim in francophona Helvetia (Genavae, Lausannae) egit, ubi linguam Francogallicam callere necnon litteris Francogallicis studere coepit. Studens factus est Turici in facultate iuridica, cum numquam materia ista incenderetur.
Multos annos historicis studiis sese dedit: itaque scientiae historicae quae in scriptis eius abundant explicari possunt. Meyer insuper itinera plura longa fecit, anno 1857 Lutetiam, anno 1858 Romam. Attamen itineribus his absolutis usque mortem in patria Helvetica restabat.
Opera[recensere | fontem recensere]
Maturus homo scribere coepit. Prima opera »Zwanzig Balladen« (Stuttg. 1864) et »Romanzen und Bilder« (Leipz. 1871) publice negliguntur. Quo citius gloria crevit, cum edidisset poema »Huttens letzte Tage« (Leipz. 1871), coronam lyricam. Poemati idyllico-epico »Engelberg« (1872) secutae sunt novellae fabulae vigentes multicoloresque praetitulatae »Das Amulett« (1873); »Jürg Jenatsch, eine Bündnergeschichte« (1876); »Der Heilige« (1880: agitur de perfecta historia generis novi); mentio facienda est de his quoque: »Der Schuß von der Kanzel« (1878), »Gustav Adolfs Page« (1882), »Plautus im Nonnenkloster« (1882), »Die Leiden eines Knaben« (1883), »Die Hochzeit des Mönchs« (1884), »Die Richterin« (1885), »Die Versuchung des Pescara« (1887), »Angela Borgia« (1890). Quae historiae minores editae sunt in duobus tomis collectae sub titulo »Novellen« (Leipz. 1885).
Gravitudo literaria[recensere | fontem recensere]
Quoad formam Meyer obiectivae artis optimus scriptor est. Numquam sese immiscet in personis literariis suis, nihil ipse confitetur, res autem per se efficere sinit. Optime non solum tempora narrat sed etiam homines in temporibus suis. Notissimi sunt protagonistae eius Thomas Becket (»Der Heilige«) sive Dante (»Hochzeit des Mönchs«). Inter moderniores auctores linguae Theodiscae energia plenissimus habebatur; quam energiam tradunt etiam opera poetica »Gedichte« (Leipz. 1882). In carminibus epicolyricis quoque multos scriptores superavit.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradum Ferdinandum Meyer spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Encyclopædia Britannica • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
- Nexus apud DDB
- Vicifontis scaturrigines
- Opera apud Zeno
- Hans Zeller: "Meyer, Conrad Ferdinand", apud: Historisches Lexikon der Schweiz (hic in interreti[nexus deficit]); vita eius