Fortalitia subterranea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fortalitia subterranea est subterraneum receptaculum loricatum ingenti magnitudine, compositum ex extenso rete bunkerorum?, et suffugiorum, valetudinariorum, conectorum per cuniculos. Huiusmodi aedificia primum adhibebantur saeculo XX in Europa, et postea in civitatibus, quae bellum frigidum participaverunt.

Ante secundum bellum mundanum, 142 harum fortalitiarum "moles" (ouvrages) statuit Francia in linea Maginot secus limitem cum Germania ut bellum fossis bellicis innixum melius efficieretur.

Porta impulsui resistens fortalitiae NORAD intra Cheyennum montem Colorati.

Postea bello frigido incipiente, potestas aëria et tela nuclearia uná cito efficerunt ut bellum fossis bellicis innixum et huius fortalitiae genus obsoleta sint. At centiens bunkerorum et suffugiorum civilium profundorum antinuclearium fossi sunt apud civitates armas nucleares habentes, ut cives pagani contra bombas atomicas protegantur. Sinis quidem sub Pechino ingens urbs subterranea aedificata est, quae dimidiam omnium civium urbis supra continere possit bello nucleari minante. Hodie et Canada et Civitatum Foederatarum fortalitiam NORAD intra Colorati Cheyennum montem habent, ictui nucleari resistentem, ex quo defensa aërospatialis continentis Americae Septentrionalis efficiatur.


stipula Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.