Jump to content

Castellum mota et baillio munitum

E Vicipaedia
(Redirectum de Baillium)
Castellum mota et baillio munitum adumbratione descriptum.
Video aereum de 'Tomen y Rhodwydd' a Wales (2022).

Castellum mota et bailio munitum fuit genus castelli mediaevalis quod in Hibernia, Britannia, et Francia adhibetur saeculo undecimo et duodecimo.

Castellum constabat in mota circumdata a duobus vallis et fossa. Mota appellabatur agger rotundus sicut collis artificialis qui fundum turris partim operiebat. In hac turri dominus castelli habitabat, quapropter deinde appellata erat turris domini vel dangio. Inter primum et secundum vallum erat area, quae appellabantur ballium, intra quam ambacti et clientes domini castelli tuto habitabant. Extra vallum habebatur fossa castrensis. Interdum castra duo ballia et plura valla habebant.

Tandem, sero in medio aevo valla ab muris et moenibus surrogata sunt. Turris domini tunc appellaturus erat arx castelli.

stipula

Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes!