Formula:PaginaMensis/Novembris 2013

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Kyriacus a Benotio Gozzoli pictus in itinere Magorum suo (Sacellum Magorum Florentiae)

Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus (Italiane: Ciriaco de' Pizzecolli; 13911452) fuit mercator, viator, archaeologus, epigraphista, scriptor, et poëta Italicus, qui antiquitatis res collegit et descripsit. Accuratissimus renascentiae humanista qui antiquitatis reliquias per se observavit, nonnumquam habetur classicalis archaeologiae pater. Francisco Philelpho, Leonardo Bruni, Poggio Bracciolini (quos praeclare cognovit), et aliis qui manuscripta antiquitatis invenerunt dissimilis, viator in navibus onerariis per Mare Mediterraneum orientale ipsissimas antiquitatis reliquias quas tunc super terram Italicam et insulas Graecas Asianasque iacebant iterum atque iterum ante oculos habuit.

Multos annos navigavit mare Aegaeum et exploravit Italiam, Aegyptum, Dalmatiam, et Asiam Minorem (hodie Turciam). Verbis et picturis descriptiones monumentorum, templorum, statuarum, moeniorum, et aliarum reliquiarum singillatim fecit, quorum multi hodie non adsunt vel manent ruinae