Formula:PaginaMensis/Martii 2022
Europa, notio ex aevo classico superstes, est continens quae occidentalissimam Eurasiae regionem comprehendit. Plerumque ab Asia dividitur ad orientem a divisionibus siccitatis montium Uralium et Caucasi, Rhymni, marium Caspii et Ponti, atque viarum aquaticarum quae maria Pontum et Aegaeum adligant. Finitur Europa ab Oceano Arctico et aliis aquae corporibus ad septentriones, Oceano Atlantico ad occidentem, Mari Mediterraneo ad meridiem, et Ponto viisque aquaticis conectis ad meridio-orientem. Fines autem omnis Europae sunt aliquantulum libidinosi, quia vocabulum praecipue graphicum physicum elementa culturae et rerum civilium accommodare potest. Andreas Kaplan definit Europam continentem plurimas culturas diversas coniungentem minimum inter semetipsas distantes. …