Formula:PaginaMensis/Februarii 2022

E Vicipaedia
Socolata
Socolata

Socolata seu chocolata est potio e tostis Theobromatis nucleis facta. Socolata etiam dicitur alimentum solidum aut amarum aut dulce ex eisdem nucleis tostis et contritis compactum. Patria socolatae est America Media. Conquisitatores Hispani usum potionis in Mexico apud Aztecos saeculo sexto decimo animadverterunt et in Europam introduxerunt.

Vocabulum "cacao" e lingua gentis Olmecae ortum esse, inde ad linguas Mayenses, inde ad Nahuatl pervenisse censetur. In Hispanicam Latinamque et alias linguas Europaeorum cito assumptum est post annum 1526 quo sectatores Cortesii mores Aztecorum observare et describere coeperunt. Latine sicut Hispanice "cacao" ab origine tam de potione quam de seminibus dicebatur, sed saeculo XVI exeunte verbum novum "chocolate" vel "chocolata", origine sine dubio Nahuatl sed etymologia haud certa, linguis Europaeis adhibita est ad potum denotandum.