Formula:PaginaMensis/Februarii 2016

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signum bilingue Anglice et syllabario Ojibwayensi scriptum

Lingua Ojibwayensis, quae Anishinaabemowin quoque vocatur, est lingua indigena e familia linguistica Algonquiana orta. Huic linguae est series dialectorum, quibus sunt et nomina localia et diversa scripturae systemata haud scilicet indigena. Harum dialectorum nulla eminentissima ducitur, neque ullum systema scripturae omnibus illis adhibetur. Illa inter dialectos Ojibwayenses autonomia cum linguisticae politicaeve inter nationes Ojibwayensiter loquentes unitatis absentia connectitur.

Lingua Ojibwayensis in Canada, a partibus australibus et occidentibus Quebeci, per Ontarionem, Manitobam, partes Saskatchewan, usque ad nonnullas communitates in Alberta sitas in usu est; et in Civitatibus Foederatis, id est a Michigania per Visconsiniam ad Minnesotam, cum autem communitatibus in Dacota Septentrionali et Montana, necnon tandem gregibus advenarum ad Kansiam et Oclahomam egressorum. Hae dialecti una comprensae Canadae Primarum Nationum secunda lingua (post Cree) in eo, quod ad numerum locutorum spectat, fiunt, et quarta in et Civitatibus Foederatis et Canada post linguas Navajo, Escimaicas, Cree ...