Flavius Bauto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Bauto (natus ignoto anno, mortuus ante annum 388) miles et senator Romanus ac vir publicus quarti saeculi erat.

Origo[recensere | fontem recensere]

Bauto vel Baudogastus natione Francus, in Germania libera trans Rhenum crescit[1] et paganus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ad exercitum Romanum accessit et anno 380 a Gratiano imperatore magister militum nominatus est. Post mortem Gratiani una cum Ambrosio episcopo consiliarius iuvenis Valentiniani II imperatoris erat. Quamquam paganus in Controversia de ara Victoriae contra senatores, qui ara tenere voluerunt, sententiam dixit[2]. Anno 385 una cum Arcadio, filio Theodosii I imperatoris consulatum gessit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filia eius Aelia Eudoxia erat, quae Arcadio nupsit et anno 400 imperatrix facta est. Familiaris Quinti Aurelii Symmachi erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zosimus IV 33,1
  2. [Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 522


Antecessores:
Flavius Richomeres et Flavius Clearchus
Consul
385
cum
Arcadio
Successores:
Flavius Honorius et Flavius Euodius