Flavius Clearchus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Clearchus (nescimus, quando natus sit, mortuus est ante annum 388) senator Romanus ac vir publicus erat.

Patria[recensere | fontem recensere]

Origo eius familia dives Thesprotiae in Graecia septentrionali erat[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Circa annum 360 magistratus varios ignotos in Constantinopoli administrabat. Annis 363 - 366 vicarius Asianae fuit et feliciter contra Procopium usurpatorem certavit. Flavius Valens imperator eum proconsulem Asiae nominavit (anno 366/367). Annis 372/373 et 382 - 384 Praefectus urbi Constantinopoli fuit et anno 384 consulatu fungebatur. Fuit sectator religionis paganae Romanae[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eunapius, Vita Sophistarum VII, 5,3-5
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 28


Antecessores:
Flavius Merobaudes II et Flavius Saturninus
Consul
384
cum
Flavio Richomeri
Successores:
Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus et Flavius Bauto