Scaldis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scaldis
Scaldis flumen
Longitudo 350 km
Altitudo principii 90 m
Moles decussis 104 /s
Area ex qua aqua affluit 21680 km²
Principium Gouy
Ostium Mare Germanicum
Regio Francia, Belgica, Nederlandia


Scaldis (Francogallice: Escaut, Batave: Schelde) est flumen Franciae, Belgiae et Nederlandiae. Oritur apud Gouy in Francia Septentrionali, fluit per Gandavum Antverpiamque, et apud Flissingam in Mare Germanicum influit. 350km est longum.

Duo olim habebat ostia: Scaldis Orientalis et Scaldis Occidentalis. Anno 1867 autem ostium orientale aggeribus ab Scalde disiunctum est, ut ferrovia ab insula Valchria ad terram continentem construi potuisset.

Scaldis Occidentalis est estuarium magni momenti commercio, quia portum Antverpiae, post Roterodamum portum maximum Europae, mari coniungit. Scaldis Orientalis anno 2002 saeptum nationale factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]