Fictilia Graeca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
historia artis Graecae
disserentibus

AMI - Stierrhyton.jpg
Amphora bicolora ab Andocide pictore facta, ca. 520 a.C.n (Monaci)

Fictilia Graeca sunt maxima reliquiarum Graeciae antiquae pars. Species vasorum ac ornamenta archaeologos in repertis datandis maxime adiuvant simulque multissima de cultura Graecorum narrant. Circiter 100 000 vasa in "Corpore vasorum antiquorum" referuntur.

Fictilia Graeca ornata a Cultura Minoa usque ad Hellenismum exstant, i.e. a circiter 2500 a.C.n. usque ad primum saeculum a.C.n.. Loci maximi momenti, quibus fictilia ornata facta sunt, erant Athenae et Corinthus. Sed non solum in Graecia hodierna, sed etiam in aliis regionibus a Graecis inhabitatis (in multis Asiae minoris partibus, in insulis maris Aegaei, in Creta, Cypro et Magna Graecia) confecta sunt; exportata sunt etiam Etruriam, in terras Asiae mari Mediterraeno, in Aegyptum et Africam septentrionalem. Etiam in sepulcris nobilium Celticorum fictilia Graeca reperta sunt.

Nomina multorum artificum sive figulorum nota sunt, quibus saepe vasa eorum notaverunt. Si non, scientia nomina fingit ad vasa unius manus denotanda.

Stili vasorum ornatorum[recensere | fontem recensere]

De vasis vestustissimis[recensere | fontem recensere]

"Artis figulinae Graecae quae quidem novimus exempla antiquissima ea ratione ficta sunt, ut vasa e terra rudi manibus formata primum igni fumoso imponerentur, deinde, cum fuligine totam cretam permanente nigrum colorem duxissent, igni aperto coquerentur. Quo factum est, ut prout igni vehementiori aut debiliori per longius aut brevius temporis spatium vasa exponerentur, aut colorem illum nigrum retinerent, aut, sicut in lateribus coquendis accidit, rubra fierent, uel utriusque coloris, flamma ab altera tantum parte urgente. Quod cum optime figuli novissent, pro sua quisque libidine nigra vel rubra vasa vel bicolora fingebant [...] Atque inde ab antiquissimis temporibus vasa et accurate expolire et ornamentis geometricis incisis, lineis rectis atque tortis, circulis vel semicirculis eodem centro descriptis decorare figuli solebant, neque eo contenti mox lineas rudi stilo in cretam antequam coqueretur incisas coloribus rubro et albo explere coeperunt."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vasa Graeca spectant.


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!