Falealupo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Falealupo est vicus in occidua Savaii Insulae paeninsula situs. Sub mari ultra saxa apud occidentalissimum vici promontorium est Fafa, aditus mythologicus ad inferos. Fere 511 homines vicum incolunt.[1]

Falealuponi est natus Pius Taofinuu (1923–2006), episcopus et cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fertur temporibus antiquis Nafanua dea in terram e Fafa emersisse, inimicos Falealuponis reppulisse, et vici hominibus iura, mores, honores dedisse. Hi honores (faʻalupega) nomina ducum oratorumque et coniunctiones inter se comprehendunt (Love 1991).

In fabula a maioribus posteris tradita (Turner 1884:257), coniuges Tongani vicum incolebant. Eis erat filius claudus, qui super saxum sedebans virgulā piscatoriā piscebatur; nihilominus, solum pisces minimos lupo appellatos capiebat. Coniuges eo receptaculum aedificaverunt, in quem is pisces iaciebat. Salevao deus suique, receptaculum admirati, locum nominaverunt Falealupo, quod 'receptaculum piscibus minimis' significat; unde vici nomen.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Jacob Wainwright Love. 1991. Sāmoan Variations: Essays on the Nature of Traditional Oral Arts. Novi Eboraci: Garland Publishing.
  • George Turner. 1884. Samoa a Hundred Years Ago and Long Before. Londini: Macmillan.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!