Salevao

E Vicipaedia

Salevao, recte Sālevao (Samoanice, fortasse pro Sā-le-vao 'Sacra-illa-silva'), est antiquus deus Samoanus, in nonnullis pagis deus saxorum (Turner 1884:10–11). Secundum fabulam a maioribus posteris traditam, saxa terram duxerunt, et terra fuit gravida. Salevao motum in mediam terram observavit. Tandem puer natus Moa appellatus est ex loco ubi moverat. Salevao umbilicum super clava poni et saxo secari iussit; unde mos (nunc obsoletus) cum nascitur puer Samoanus. Ad extremum, nomen insularum ipsarum de nomine pueri deductum est.

Multis in vicis, Salevao canis incarnatus, saepissime candidus, antiquitus fuit deus belli: cum latraret vel caudam moveret vel adversus hostem visum curreret, omen fuit bonum; cum gradum referret vel ulularet, omen fuit malum (Turner 1884:49).

Salevao fuit deus quoque nonnullarum familiarum (Turner 1884:50–51).

Altera fabula benevolentiam Salevaonis narrat Nonui, viro Samoano et uno ex dei cultoribus (Turner 1884:50). In poemate incluto, Nonu, Tongam visitans, sic canit (Love 1991:67–68):

Noʻu moemoe lava i Toga mamao. Apud Tongam remotam[1] dormitabam.
Oʻu teʻi aʻe i le vaveao Prima luce experrectus sum
ʻI le tausani a le manuao, A pipilatione aurorae avis,[2]
ʻUa logologo le faʻatiu mamao. Quae ventum secundum[3] exaudiverat.
Fai mai Sāmoa ʻua tau, Mihi dicit Sāmoam esse attactam,
Ma loʻu alofa ʻiā Fāgasau; Cum meo in Fāgasau amore;
ʻO le Alātaua ʻo loʻu au. Ipsa Alātaua est mea gens.
Sālevāoe, lota fia ola! O Sālevao, nunc adiuva me!
Na mā mimisa ma le Tui Toga: Ego et Tui Tonga disserebamus:
ʻUa ʻou talia lana afioga. Eius iudicium contradixi.
Sālevāoe, ma aitu-lagi! O Sālevao, et numina caeli!
Tui Toga na mā fefīnauaʻi: Disputabamus ego et Tui Tonga:
ʻUa ʻou talia lana agiagi. Eius sententiam contradixi.
"Malama le ao, taʻalolo ane; "Die inlucescenti, persistite;
ʻA ʻinā ʻoutou taumate ane: Sed vos omnes iam coniectate:
ʻOu te taʻatia mai i se pitolagi." Ad orbis finientem tibi cubo."[4]
ʻO tino o Nonu ʻoloʻua pea aʻe: Nonus in aere corpus pendet:
ʻAi Tui Toga ʻua fīnau vale! Tui Tonga frustra disputaverit!

Salevao etiam est figura in fabula de origine nominis vici Falealuponis (Turner 1884:257).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Probabiliter Tongatapu, australissima remotissimaque Insularum Tonganarum (Schultz 1953:96), sed fortasse Rarotonga (Krämer 1902:436).
  2. Nescimus qualis avis haec avis sit.
  3. In Tonga, flat hic ventus ex septentrionibus—hoc est, ex Samoa.
  4. Sic Salevao Nonui docet se lunam in caelo simulare.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.