Fabulae Dolomianorum montium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fabulae Dolomianorum montium narrabantur ab incolis Ladinis vel Germanis illorum montium. Hic duae proponuntur:

Puella in umbra[recensere | fontem recensere]

Puella in umbra (-ae, f'.) (Theodisce: Das Kind im Schatten) est fabula quae Pustriosa valle (Theodisce: de:Pustertal, Italiane it:Valle Pusteria) in Dolomianis montibus narrabatur:

Domina libera de Schöneck (quod Latine angulum vel potius arcem bellam dicere vult) in valli Pusteria filium parita est. Somniis iuxta filium turbata prohibere nequivit ne Truda vulgo Trude specie avis per fenestram in cameram volaret et filium signo designaret. Quod signum vulgo Teggen appellatum naevus vel macula colore iecinoris est. Ita filius incantatus et a Truda ut ita dicam lambitus „Trudenlecke“ sive a Truda lambitus factus est. Qua re fortasse vel quod masculino parente carebat eius patre antequam ipse natus est in bello necato puer a matri Scharhartus appellatus lutulentior violentiorque homo factus est.

Noctibus iterum iterumque Scharhartus somniis turbabatur. Timebat ne mox in somno suffocaretur. Quotienscumque multo sudore fluens expergiscitur rem nitentem videt scissura apud fenestram lucida exituram. Scharhartus vetulam consulet. Illa explanat homines noctibus a trudis vexari et illas in hominum ita pectoribus adsidere ut hi paene spirare possint. Id rationem trudarum esse. Se quidem mirari quod Scharhartus trudam nitentem viderit quamquam trudae ab oculis hominum cerni non possint. Eine rationem esse cum inferis? Scharhartus explanavit se "Trudenlecke"—a Truda lambitus esse.

Vetula explanavit trudam ab eo a truda lambito capi posse et captam eo parere debituram esse. Trudas enim ultima luce scissuris lucidis cameras inire et eadem scissura prima luce ex cameris exire. Si scissura quidem clausa esset trudam captum iri. Cum Scharhartus iterum nocte a truda vexatus est, quae pectora premit, et eius nitorem in camera vidit, celeriter ambulatorio operculo scissuram ad fenestram occludit. Proximo die trudam captam in umbra camerae invenit. Primum Scharharto spes areptae sunt cum puella "G'schuichl" esse videtur vel parva imbecillaque puella invenustae speciei. Sed re vera truda viribus praedita est quae naturae modum excedunt. Captiva nunc omnibus Scharharti iussis parere debet.

Omnia posthac Scharharto feliciter succedunt. Sin exempli gratia aliquae ferae Scharharto venatori effugiturae sunt, trudam appellat, et iam aper vel cervus mortuus iacet. Aliquando quidem cervus effugit. Truda subridens irato explanat se in feminis potestatem non habere. Cervum revera cervam fuisse.

Etiam equitum certamina felicissime succedunt. Quisdam primum fortior esse videatur, tum subita morte iacet. Rumor oritur Scharhartum artis magicae ope proeliari.

Denique feminam nobilem Marhildam de Heideshausen nomine invenit quam in matrimonium ducere volebat. Illa autem non solum nolit, sed etiam iam sponsum habet. Scharharto insistente certamen cum patre orsum est. Primum pater certamine singulari necatus est, tum sponsus, denique frater.

Multi nunc Scharhartum pro mago habent et arcem Schöneck expugnare volunt. Alii certamen singularem iudicialem habendum censent. Id consilium Scharhartus amicique prohibere in curia nequeunt.

Cum Scharhartus res gestas trudae narraverit illa valde perturbata est. Ut dominus lutulentus esset tamen quoddammodo tempore procedente dominum truda diligere coeperat. Irritam iterum iterumque monuisse et retinuisse. Scharhartum autem nihil ad aures admisisse. In Marhildam auxilium dare se nequire cum in feminis potestatem non haberet. Truda ita locuta abiit et Scharhartum reliquit.

Certamen habendum est auspicio duorum iudicum qui vulgo Skárjer appellantur (confer verbum theodiscum Scherge, quod administer iudicis dicere vult). Scharharto ita descendum est in fovea ut caput solum promineat. Manus dextra ad tergum ligatur. Manu sinistra libera se baculo defendeat. Marhilda saccum qui saxum grave continet accipit quo equitem in fovea fereat. Certamen sole incipiente initium capit. Scharhartus sin usque ad solem occidentem vivus se sustinuerit vicerit.

Meridie certaminis intermissio est. Amici cognatique consilia clientibus dant. Marhildae cognati suadent ut ita in Scharhartum fereat ut illi a sole averso proeliandum esset. Ita illum eam non iam adversus solem clare perspicere nec ictus mature repugnare posse. Sed etiam post meridiem Scharhartus firmiter stat. Sol humilior humiliorque fit. Amicus vocat eum victurum. Dein Scharhartus facere non potuit quin breviter respiceret ut videret quam humilis sol iam esset. Marhilda omnes nervos contendit et sacco gravi equitis caput percutit. Eques mortuus collapsus est.

Vallis supina longe posthac in solis lucem iacent. Fovea autem cum equite mortuo iam dudum in umbra est.

Castellum ad praeceps[recensere | fontem recensere]

Castellum ad praeceps (-i, n.) (Theodisce: Das Schloß am Abgrund) est fabula quae valle Gardena in Dolomianis montibus narrabatur:

Valle Gardena (Theodisce: Grödnertal, Italiane: Val Gardena, Ladine: Gherdëina) olim altis vallis supinis vetus mercandi via erat via pagana vel Ladine „troi payan“ sive „tractus paganus“. Huic viae arx imminebat. Arcis dominus aut mercatoribus transientibus vi magnum vectigal exprimebat aut eos in carcerem arcis iacebat dum pactum pro capite pretium daretur. Omnes conatus arcis expugnandae ad irritum reddebantur. Fama erat arcem artis ope magicae aedificatam fuisse quod tam praeceps super immensam altitudinem vulgo Pinkan in rupe sita erat ut expugnari non posset. Mirabile dictu nec ventus nec tempestas nec terrae labes arci nocebant.

In arce etiam Gardis vivit neptis arcis domini semper de eius valetudine sollicitissimi. Tempore procedente Gardis aliqua mira cognovit. Quotiescumque luna plena erat ex ima lapide fundamentali quoddam verbum omnem arcem transmigravit usque ad altissimas arcis pinnas. Consecutus est etiam de lapide fundamentali terribilis gemitus et eodem tempore clamores orsae sunt tamquam aliqui gemitum terribilem clamoribus vincere conarentur. Ita Gardis cognovit homines in carcere subterraneo super lapidem fundementalem ab avo in custodia teneri. Illos homines liberatura ipsa in carcerem lapsa est. Captivi nunc ei, quae nunc cum captivis in carcere est, secreta arcis terribilia explanaverunt. Verba pleniluniis prodeuntia alium post alium sententiam faciunt: SUB LAPIDE FUNDEMENTALE HUIUS ARCIS VIRGO INCLUSA ERAT ET SI IN ARCE ALIA VIRGO MORTUA ERIT OMNIS ARX CONLABETUR.

Dominus neptem ex carcere trahere vult sed captivi in carcere id non permittant nisi ille primo ipsos extraxerit. Ita illos extrahere coactus a captivis nunc liberatis etiam neptem extrahere permissus est. Sed paulo post res venit ad manus et captivi avum ipsum in carcerem deiciunt. Etiam Gardis avo auxilio ventura in carcerem iterum labitur et graviter corpore interiore sauciata est. Sed captivi liberati arcis secreta cognita habentes ambo ex carcere trahunt quod avus minatur se virginem necaturum esse.

Nunc quidem non solum captivi liberati sed omnes armigeri et famuli rapide ex arce fugiunt vigine mortaliter sauciata. Dominus autem contumax cum nepti morienti manet. Plena luna est et media nocte ultimo sententiae verbo CONLABETUR prodeunte Gardis moritur et tota arx cum domino neptique in praeceps Pinkan decidit.

Liber[recensere | fontem recensere]

  • Theodisce: Karl Felix Wolff (Italice etiam Carlo Felice Wolff): Dolomitensagen. Sagen und Überlieferungen, Märchen und Erzählungen der ladinischen und deutschen Dolomitenbewohner. Mit zwei Exkursen Berner Klause und Gardasee. Unveränderter Nachdruck der 1989 in der Verlagsanstalt Tyrolia erschienenen sechzehnten Auflage. Verlagsanstalt Athesia Bauzani 2003. ISBN 88-8266-216-0 – Id sic Latine reddi potest: Carolus Felix Wolff (lupus): Fabulae Dolomianorum montium. Fabulae famaque Ladinorum Germanorumque incolarum Dolomianorum montium. - Hic liber etiam aliis linguis editus est.