Roman numeral 10000 CC DD.svg

Agronomia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Agronomista agellum lini temptat.
Agronomus auctum maizi et alias rationes metitur et describit.
Georgius Van Scoyoc, professor agronomiae in Universitate Purduensi, differentiam solorum silvestrium et planitierum militibus Agribusiness Development Team Militiae Indianae in Centro Agriculturali Beckiano ad Lafayette Occidentalem Indiana dicit.

Agronomia est scientia et technologia plantarum colendarum et adhibendarum pro cibo, lignis, fibra, et recuperatione terrae. Agronomia opus disciplinarum geneticae plantarum, physiologiae plantarum, meteorologiae, et scientiae solorum, ac biologiam, chemiam, oeconomicam, oecologiam, scientiam telluris, geneticam, et alias scientias miscet. Agronomistae cibum ferendum, cibum saniorem creandum, effectus agriculturae in circumiectis naturalibus administrandos, energiam ex plantis extrahandam, aliasque res hodie investigant.[1] Agronomistae proprietates saepe habent rotationem messium, irrigationem, exsiccationem, feturam plantarum, physiologiam plantarum, classificationem solorum, fertilitatem solorum, et continentiam herbarum malarum, insectorum, et pestium.

Fetura plantarum[recensere | fontem recensere]

Agronomia feturam selectivam plantarum ad messes optimas faciendas sub variis condicionibus adhibet. Fetura plantarum quantitates messium amplificavit et pretium alibile melius fecit multarum messium, inter quas maizum, soia, et triticum. Progressum etiam movit novorum generum plantarum. Exempli gratia, gramen hybrida triticale appellatum per feturam transversam secalis et tritici creatum est. Triticale plus proteinum utile continet quam secale vel triticum solum. Agronomia magni momenti fuit in studio operum fructuum et holerum.

Biotechnologia[recensere | fontem recensere]

Agronomistae biotechnologia utuntur ad extendendum et expediendum progressum proprietatum desideratarum.[2] Biotechnologia saepe est opus laboratoriorum quod experimenta in agris apertis requirit novarum varietatum messium quae evolvuntur.

Praeter quantitates messium augendas, biotechnologia agronomica magis magisque usibus non cibariis adhibetur. Exempli gratia, oleum praecipue in margarino et aliis oleis cibariis hoc tempore adhibetur, sed mutari potest ad facienda acida pinguia pro smegmatibus, lignis suppositiis, et petrochemicis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide agronomist in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad agronomiam spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Agronomia spectant.