Equitatio pentecostalis (Cotisodunum)

E Vicipaedia
Toreuma ex concreto in domo Haus Mühlbauer fecit Ioannes Sailer.

Equitatio pentecostalis Cotisodunensis (Theodisce Pfingstritt zu Kötzting) est equestris pompa Bavarica, quam votum anno 1412 factum condiderat. Ex isto anno feria II post Pentecosten nongenti equites historice sagati in caballis ornatis tolutim currunt Cotisoduno trans vallem Zellertal ad vicum Steinbühl. In via multae preces funduntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Equitatus sub signo Crucis.

Saeculo XV ineunte, cum tribus Steinbühl pars Cotisoduni factus esset, presbyterorum erat via septem chiliometrorum facienda sive ad missam celebrandam sive ad sacramenta danda. In via propter bestias periculosa clerici a viris fortibus comitati sunt. Causa primi cursus fuit viaticum quod vir quidam in Steinbühl degens ante agoniam petiverat. Quoniam itinera feliciter eveniebant, votum factum est de sollemniore cursu quotannis iterato.

Gerardus Ludovicus Müller episcopus, qui anno 2004 equitatum duxit, rem porro dotavit permissu de tabernaculo educendo. Itaque post centum triginta quinque annos iterum vera processio eucharistica fieri potuit, cum anno 1869 Ignatius Senestréy episcopus Ratisbonensis talia interdixisset.

Festum pium[recensere | fontem recensere]

Parochus in equo sedens.
Fanum ad Steinbühl, quo fideles inequitant.

Campanis sonantibus burgenses et agricolae mares in equis aureatis procedunt. Post cruciferos sequuntur lampadarii, tubicenes, sacerdos, sacristanus, et ministrantes. Sponsus pentecostalis novus cum utraque paranympha succedit.

Sponsus autem anni proximi vexillum portat paranymphis suis pristinis circumdatus et gregem adulescentium selectorum ducturus. Equites alia quoque labara secum portare solent. Rosaria recitantur et quater sistitur ad sancta evangelia audienda. Denique in ecclesia peregrinatoria ad Sanctum Nicolaum in Steinbühl sancta missa celebratur, antequam domum redeatur. Te Deum mysteria liturgica congruenter concludit.

Virtutum corolla[recensere | fontem recensere]

Virtutum corolla (quam lingua vernacula Pfingstkranzl nominant) toris aureis et argenteis confecta est. Quod aut mulieres peritae aut monachae (claustri Mallersdorf sive abbatiae B.M.V. Felicis Vallis ad Landishutam[1]) fabre creant, ut ad pectorale presbyteri figatur salutis causa. Nomen de virtutibus explicatur ex traditione quadam, cum corolla in fine viro pio atque honesto data sit. Nunc autem dono traditur ad sponsum anni insequentis. Iste felix vir, ut sit Cotisodunensis et caelebs, oportet. Dignum virum creant parochus et senatores.

Nuptiae et artes[recensere | fontem recensere]

Caelebs electus sibi sponsam et duas paranymphas sibi dat. Epulis datis tres puellae cum sponso trans oppidum eunt antequam matrimonialia simulentur.

Ioannes Sailer equites impressionibus linolei in artem transtulit[2], sed etiam convenustavit in muro domum quandam Haus Mühlbauer.[3].

Honores[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad equitationem pentecostalem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]