Castellum Sancti Angeli (Erfordia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hortus cervisarius in complexu Castelli S.A.

Castellum Sancti Angeli (Theodisce: Engelsburg) locus ab humanistis et Luthero frequentatus media in urbe Erfordia est. Inde ab anno 1968 curatur a studiosorum sodalitatibus nominibus "Studentenclub" et (post 1990) "Studienzentrum".

Historia[recensere | fontem recensere]

Locus ille humanisticus celeberrimus inter complexus structorios antiquissimos Erfordiae numerari potest. Initia eorum saeculo XII erant. Florebat valde, cum poetarum rex Helius Eobanus Hessus circa annum 1520 hic degeret.

Usque ad res novas postcommunisticas Academia medinicalis Erfordiae centro studiosorum in Castello Sancti Angeli servato praefuit. Post renovationes accuratissimos annis ab 1997 ad 2000 cuncta studiosis omnibusque hominibus comibus patent, cum cella camerata, cafeo "DuckDich", caupona "Steinhaus" et horto cervisaria opaca. Cooperantibus Erfordiae universitatibus spectacula diversa habentur, in quibus et culturalia haud commercialia praesententur.

Iste locus symbolicus vetustae Universitatis Hieranae, quae dicebatur, etiam sedes Societatis universitariae necnon tabernae cuiusdam universitariae nomine "Hochschulladen WIESEL" est.

Circuli humanistarum epistulaeque notissimae[recensere | fontem recensere]

Erfordiae, cui studiorum universitas antiquissima in hodierna Germania est (est condita iam anno 1379), humanismi modernitas inde a saeculo XV exeunte cito valuit. Annis ab 1514 ad 1526 conveniebant in hoc situ humanistae Erfordienses incluti, cui praeses Helius Eobanus Hessus fuit. Favebat haec omnia medicus rectorque universitarius Georgius Sturtz, maecenas, qui castellum ipsum possidebat. Hic urbanitas hilaritas eruditio humanitas feliciter unificabantur in rerum antiquarum adulatione. Sodales etiam reformationi valde favebant; reformatur Lutherus ipse saepius hospes castelli fuit.

Est notum castellum Erfordiense nostrum praesertim propter sic dictas Epistolas obscurorum virorum (Theodisce: Dunkelmännerbriefe; scriptas annis 1515/1517), quibus neoterici tam scholastica antiqua quam clericos voluptarios Medii Aevi exeuntis irridebant. Pactae sunt litterae in rixis humanistae Ioannis Reuchlin cum teologo Coloniensis Ortvino Gratio. Quamvis scriptores non constent, Crotus Rubeanus circuli Hessi particeps et Huldericus de Hutten auctores habentur.

Stuba cum tignis[recensere | fontem recensere]

Conclave quoddam in domo "Zum schwarzen Roß", cui tigilla multa et pretiosa sunt, inde ab anno 2011 rursus adiri potest. Cum habeat maenianum proiectum in angiportum Kirchhofsgasse spectans, diu locus humanistarum synodalis putabatur. Sed indagationes novissimae patefecerunt conventus humanistarum factos esse verisimiliter in domo quadam contigua anno 1952 demolita. Cuius in fundamento nunc ingressus modernus invenitur. Olim tantummodo ista pars ad stratam sita castellum angelicum nuncupabatur - cum haud ante saeculum XX nomen citatum in totum complexum amplius adhibitum sit. Attamen genius loci manebit veritate ab historicis detecta.

Fons[recensere | fontem recensere]

Stephanus Raßloff de Castello angelorum, versio interretialis

Nexus interni

Universitas Hierana

Nexus externi[recensere | fontem recensere]