Mutianus Rufus

E Vicipaedia
Litterae quaedam a Mutiano Rufo anno 1525 datae

Mutianus Rufus (natus Konrad Mutian aut Konrad Muth die 15 Octobris 1470 Homberg in Provincia Cassellensi – mortuus die 30 Martii 1526 Gotae) fuit eruditus et humanista Germanus. Circulum duxit Erfordiae in Castello Sancti Angeli ubi nonnullae Epistolae obscurorum virorum scribebantur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Humanista, cui ob capillos cognomen Rufi, scholam Alexandri Hegii illustrem Daventriae frequentavit. Anno 1486 in Universitate Hierana studiosus fuit antequam annis inter 1495 et 1502 in Italia versaretur. Anno 1503 autem Gotae canonicus creatus est.

Quamvis numquam pro vulgo libros pangeret, inter studiosissimos doctos numerabatur. Libenter aliis consulebat et in alios humanistas pronus erat, quorum multi iuvenes (e.g. Helius Eobanus Hessus, Crotus Rubeanus, Iustus Ionas) Erfordiae se congregaverant. Cum Erasmo Roterodamo et Ioanne Reuchlin tempore suo impulsiones fertiles ubique spargebat. Magnum eius commercium epistulare fuit, cuius litterae sescentae servatae sunt. Homines ad eum Gotam venerunt, ut Georgius Spalatinus, Euricius Cordus, Petrus Eberbach iurisconsultus, Herbordus de Marthen, et Ioannes Lange theologus. In querelis Reuchlianis, quae dicebantur, astutiam Dominicanorum Coloniensium deplorabat. A Reformationis tuberibus autem se mox abstinebat aequam mentem servans ut Erasmus sapiens.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Walter Troxler, "MUTIAN, Konrad; (auch Mutianus Rufus Conradus, Muth Konrad)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 16 (Herzberg, 1999. ISBN 3-88309-079-4) , columnae 1117–1120 (Theodisce)