Elisabetha Austro-Hungarica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Elisabetha Austriaca (Franciscus Xaverius Winterhalter anno 1865 pinxit)

Elisabetha Amalia Eugenia Austro-Hungarica ducissa in Bavaria et Principissa Bavarensis (nata 24 Decembris 1837 Monaci, necata die 10 Septembris 1898 Genavae) erat Imperatrix Austro-Hungarica, uxor Francisci Iosephi et filia ducis Maximiliani Bavariensis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Elisabeth die 24 Aprilis 1854 in matrimonium ducta est; quattuor infantes imperatori Austriaco peperit. Figura eius splendidissima fuit et maiestatis vere digna. Praesertim in Hungaria ovationibus identidem fruebatur, cuius populum valde adamavit. Mediatrix inter imperatorem Vindobonensem et barones Hungaricos fuisse videtur, ut anno 1867 sic dicta Conventio Austro-Hungarica efficeretur.

Elisabeth eques optima fuit et naturalia circumiecta diligebat. Insuper fuit femina in litteris sat docta Henrici Heine opera magni aestimans. Ultimis annis persaepe itinerans erat nisi in villa sua Achilleion in insula Corcyra versabatur. Procul ab Austriae capite in Helvetia anno 1898 ab anarchismi fautore Italico Luccheni ex innsidiis pugione necata est. Cadaver Vindobonam transportatum die 18 Septembris in Crypta imperiali Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum sepultum est.

In eius honorem sempiternam maritus Franciscus Iosephus I praemium Elisabethorden mulieribus virginibusque attribuendum instituit. Multis in locis monumenta erecta sunt inter quae unum sat praecox Aquinci mense Aprili 1900.

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Brigitta Hamann: Imperatrix Reluctans: Biographia Imperatrix Elisabetha Austro-Hungarica (Knopf: 1986) (ISBN 0-394-53717-3) (410pp.).
  • Brigitta Hamann: Sissi, Elisabetha, Imperatrix Austriaca (Taschen Americana: 1997) (ISBN 3-8228-7865-0) (short, illustrated).
  • Barry Denenburg: Diarii Regalis Elisabetha, Principissa Bride

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Elisabetham Austro-Hungaricam spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Elisabetha Austro-Hungarica spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Elisabetha Austro-Hungarica apud Vicifontem.