Egan Bernal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bernal in certamine Lutetia-Nicaeam 2019.

Egan Arley Bernal Gómez (natus Bogotae[1] die 13 Ianuarii 1997) est professionalis birotarius Columbianus, qui hodie pro Team Ineos UCI WorldTeam cursu viario certat.[2]

Mense Iulio 2018 in Circuitu Franciae certavit[3] domesticus pro Christophoro Froome et Geraint Thomas, ducibus manus. Iuvenissimus eques certamini interfuit, sed multos competitores in itineribus montanis praeterivit.[4] Locum quintum decimum in classificatione generali cepit.

Anno 2019, cursum LutetiaNicaeam vicit et tuniculam candidam cepit. Circuitum Helvetiae similiter vicit, tuniculam candidam gerens, ac stationem septimam vicit. In Circuitu Franciae, tuniculam candidam post stationem decimam tenuit, et victor omnis certaminis erat, tertius a maxime iuveni et primus Columbianus ac Latinoamericanus qui circuitum vicit.[5]

Bernal classificationem generalem Circuitus Italiae die 30 Maii 2021 vicit.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Egan Bernal, un campeón desde antes de nacer" (Hispanice). 26 Augusti 2017 .
  2. "Team Sky". Cyclingnews.com. Immediate Media Company /
  3. "2018: 105th Tour de France: Start List". Pro Cycling Stats .
  4. Benson, Daniel (4 Augusti 2018). "Savio: Bernal had a wonderful Tour de France". Cyclingnews.com. Immediate Media Company .
  5. Whittle, Jeremy (28 Iulii 2019). "Egan Bernal becomes first Colombian to win the Tour de France" .
  6. "Egan Bernal seals Giro d'Italia after Filippo Ganna wins time trial in Milan," The Telegraph, 30 Maii 2021. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Egan Bernal spectant.