Disputatio Usoris:Jeanthorlon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Salve!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

Lesgles (disputatio) 20:22, 21 Decembris 2016 (UTC)

Personality>persona >vita in re Steve_Ditko[fontem recensere]

Salve Jeanthorlon ut vales? Loquerisne Anglice? Estne francogallice tua lingua materna? Velim te rogare, nonne sit melius 'persona'(non 'vita') pro verbo anglice 'personality'. Iam scio personam esse 'mask' anglice. Amice--Jondel (disputatio) 02:34, 23 Decembris 2016 (UTC)

'Personality' = indoles (Traupman) vel hominis natura et ingenium (Cassell's). Et hic in Vicipaedia, ut videtur, personalitas! IacobusAmor (disputatio) 05:01, 23 Decembris 2016 (UTC)

Salvete! Gratias vobis ago, qui mihi idoniorem verbum dederitis.--Jeanthorlon (disputatio) 09:21, 23 Decembris 2016 (UTC)

Gratias responsum tuum Jeanthorlon et consilium tuum Iacobe.--Jondel (disputatio) 12:16, 23 Decembris 2016 (UTC)

propriissimus[fontem recensere]

Salve! Gratias pro adnotatione a te facta! Doctus 'Antibarbaro linguae latinae ('Antibarbarus der lateinischen Sprache: nebst Vorbemerkungen über reine Latinität' compositus a Ph. Krebs), in quo libro lego Unerhört ist ein Superlativ 'propriissimus', hunc superlativum vituperandum puto et emendavi. Si tu contra sentis, revertas quaeso. Nemo te impediet. --Bavarese (disputatio) 11:30, 12 Ianuarii 2017 (UTC)

Salve. Tuam emendationem probo. Ut superlativus "propriissimus" non "unerhört" sit, tamen rarior, forte dubius. Tibi gratias ago. Vale. Jeanthorlon (disputatio) 20:04, 12 Ianuarii 2017 (UTC)

De categoriis[fontem recensere]

Iohanni s.p.d. Necesse est nobis in paginis novis categorias scribere. Amabimus te si eas addes!--Xaverius 08:06, 18 Iulii 2019 (UTC)

Veniam mi da. Tempus mi defuit. Vale. Jeanthorlon (disputatio) 09:41, 18 Iulii 2019 (UTC)