Ludovicus Kaas

E Vicipaedia
(Redirectum de Aloysius Kaas)
Ludovicus Kaas

Ludovicus, Theodisce Ludwig Kaas (natus Augustae Treverorum die 23 Maii 1881 – mortuus est Romae die 15 Aprilis 1952) fuit presbyter Catholicus, theologus et vir publicus Germanicus factionis (Centri).

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Kaas, postquam maturitatem adeptus est, Augustae Treverorum et Romae theologiae studebat et deinde anno 1906 Bonnae iurisprudentiae. Bis doctor promotus et professor universitatis Treverorum factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kaas anno 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae factionis Centri et annis 1920 ad usque 1933 legatus Dietae Imperii Germanici erat. Annis 1928 - 1933 praeses etiam suae factionis erat. Amicus erat Nuntio Eugenio Pacelli, quem in consiliis de Concordato paciscendo adiuvit. Anno 1933 Romam vocatus investigationibus sub Cathedrali S. Petri in Vaticano praefuit, quibus tandem sepulcrum ossaque S. Petri inventa esse dicebantur.

Opera Latina[recensere | fontem recensere]

  • Ojetti, In ius Pianum et antepianum ex decreto »Netemere« commentarii, Romae 1908, in: Pastor bonus (Pb) 21, 1908/09, 138 f.;
  • L. Wouters, Commentarius in Decretum »Netemere«, Amstelodami 1909, in: Pb 21, 1908/09, 353;
  • Th. v. d. Acker, Decreti »Ne temere« de sponsalibus et matrimonio interpretatio, Buscoduci 1909, in: Pb 22, 1909/10, 393 f.;
  • Nova decreta de sponsalibus et matrimonio cum declarationibus authenticis, ed. C.
  • L. Wouters, De systemate morali dissertatio ad usum scholarum composita, Gulpen 1909, in: Pb 22, 1909/10, 394;
  • B. Ojetti, De Romana Curia, Romae 1910, in: Pb 23, 1910/11, 309 f.;
  • D. M. Valensise, Super Systema Theologiae Moralis, Neapoli 1908, in: Pb 23, 1910/11, 499;
  • A. Backofen, Summa Iuris Ecclesiastici Publici, Romae 1910, in: Pb 23, 1910/11, 753 f.;
  • A. De Smet, De Sponsalibus et Matrimonio, Brugis 21911, in: Pb 24, 1911/12, 110 f.;

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Georg May: Ludwig Kaas. Der Priester, der Politiker und der Gelehrte aus der Schule von Ulrich Stutz, Amstelodami: Grüner, 1981. 3 vol.
  • Rudolf Morsey: Leben und Überleben im Exil. Am Beispiel von Joseph Wirth, Ludwig Kaas und Heinrich Brüning. In: Paulus Gordan (Hrsg.): Um der Freiheit willen. Eine Festgabe für und von Johannes und Karin Schauff, Pfullingen: Neske, 1983, ISBN 3-7885-0257-6, S. 86-117

Nexus externi[recensere | fontem recensere]